Linke Glosse
-b¶ Punitur etiam in causa civili lite contestata transigentes sine licentia curie. .
Haupttext
Sponte volentibus .f. a lite discedere .g. , pacta .h. etiam vel transactiones .i. inire post citationem emissam ante litem contestatam tantum in civili .k. iudicio absque ullius contumacie pena licentiam partibus non negamus. Post contestationem vero litis habitam sine iure curie expressim hoc partibus inhibemus. Quod si facere in fraudem iuris nostri temptaverint, eius tertiam .l. , quod pro transactione actori exsolvit conventus, absque diminutione aliqua fisco nostro com [f. 26r] ponat. Si autem reus aliquid actori predicta occasione dederit et nichil aut minus se dedisse in curie dispendium mentiatur, in eiusdem infitiationis penam -a duplum tertie supradicte, quam confessus -b dare debuisset, exsolvat. Que omnia diligenter per officiales nostros inquiri volumus, ut sicut cuilibet ius suum inviolate servamus, sic in iure nostro defectum aliquem perpeti non possimus.