III. 10/V2: 3.4.7
Linke Glosse

-a¶ Nota hoc facit pro iudeis Trani, ut de rebus stabilibus quas emerunt ab hominibus Trani non teneantur servire archiepiscopo, sed potius debent de eis servire cum hominibus Trani, nam sicut venditor de ipsis rebus in omnibus exactionibus curie serviebat ita et emptor servire debet ut hic dicitur.


-b¶ nota ex hac lege fiscum esse ultimum successorem, et tunc succedere, cum nullus superest ex descendenti linea, vel ascendenti, seu collaterali, ut hic dicit et concordat iure romano, ut C. li. x. de bonis vac. l. vacantia, repete etiam hic que notata sunt supra de offi. rei. publ. l. ult(ima), et hoc est valde notandum propter longobardos, qui dicunt cognatos non succedere, sed fiscum, ut lo. de prohib. nupt. l. iii et iiii. § si quis aut(em) et l. item et de suc. l. si quis sine herede de debitis et gua. l. si mundium.


Haupttext
De hominibus baronum possidentibus terram hominis demanii. om.

om.

Si quando contigerit .b. aliquos ecclesiarum homines, comitum seu baronum aut militum, sivesive angararii sint sive etiam villani simpliciter aut cuiuscumque condicionis esse noscuntur, hereditagia vel partem eorum ab hominibus nostri demanii aut quibuslibet aliis, qui ea in terra demanii ac pertinentiis eius possideantpossideant, comparare aut aliter acquirere, sub ea condicione emptorem habere comparanda vel comparata disponimus, sub qua venditor ipsa tenebat, videlicet [41v] ut proinde domino suo in nullo penitus teneatur -a sine ipsius licentia et mandato ea eis eis vendere, donare vel qualitercumque alienare inter vivos vel in ultima voluntate liceat, queque sine ipsius licentia iure licito compararunt. Et si contigerit talem emptorem ab intestato decedere, hii ad eius successionem veniant in predictis liberi vel parentes, qui alias possent ad successionem eiusdem ex descendenti vel ascendenti linea aut collaterali ab intestato venire. Quod si de predictis nullus omnino -b supersit, in eo, quod de feudo tenet ab eo, dominus feudi succedat. In hereditagiis autem decedentisdecedentis quolibet iure quesitis fiscum nostrum esse decernimus sicut in omnibus aliis bonis vacantibus ultimum successorem. Postquam autem ad fiscum nostrum pervenerint res predicte, per nos, prout nostre maiestati et sub quibus condicionibus vel redditibus et servitiis placuerit, poterunt collocari. A tenore autem huius sanctissime sanctionis excipimus baiulos dominorum, qui res ipsas administrandas acceperint, quos non prius huiusmodi acquisita alienare volumus aut quolibet modo transferre, quam de administratione sua satisfaciant dominis; vel per eos steterit, quominus satisfactionem recipiantrequisiti.  

Rechte Glosse

.b.¶ vassalli, qui emunt in locis demanii iure licito alienantur et ad suos successores transmittunt, nec servire pro illis emptis, suis dominis tenentur.


Textkritischer Apparat