Linke Glosse
-a¶ hic demonstrat unam fuisse prescriptionem, que his temporibus complebat, scilicet, anno, die, mense, et hora et hic locum habebat messane.
-b¶ et ut C. de prescrip. an. l. cum notissimi
-c Platzierung der Glossen -c und -d vertauscht ¶ ut C. de prescript. tri. vel quadr. an. l. sicut in rem.
-d¶ in lon. de prescriptionibus l. de pos. quam, si inter fratres.
-e¶ Ut insti. de usuc. circa prin. C. de usuc. transfor. l. unica. Item quod si usucapio et qualiter accipiatur, notatur ut ff. de usuc. l. ii
Haupttext
De prescriptionibus.
Imperator Fridericus
Duram consuetudinem .f. et iniquam, que circa prescriptiones in aliquibus regni nostri partibus obtinebat, in posterum silere precipimus et presentem legem [46ra] circa ipsas inducimus, omnibus aliis ipsi contrariis inter regni nostri fideles omnino sublatis. ¶ Sancimus igitur prescriptionem anni mensis, diei et hore, per -a quam aliquis de dominio sue rei cadebat et Francus de dissasina queri non poterat, penitus amoveri, sed generales prescriptiones communis iuris locum habere, scilicet inter presentes decennii, inter absentes vicennii, precedente scilicet iusto titulo et bona fide ex utraque parte undique concurrente. Per tricennalem etiam prescriptionem inter privatos, excepta ypothecaria actione, cuius vita interdum in annos quadraginta extenditur, -b omne ius et omnem actionem volumus submoveri. -c Quadragenali etiam prescriptione inter fratres lege Longobardorum -d inducta super adequatione stantium partium minime facienda et super rebus, quas alter ex fratribus tempore predicte possessionis aliunde habere se iurat, in suo robore duratura et ad omnes regni nostri fideles per presentem constitutionem nostri nominis prorogata.¶ Usucapionibus, que in rebus mobilibus iure -e communi inducte sunt, in sua firmitate servatis.  
Rechte Glosse
.e.¶ nota: duram consuetudinem et iniquam in posterum simile debere in prescriptionibus.
.f.¶ de diversis temporum prescriptionibus hoc iure obtentis, est prescriptio unius diei, ut s(upra) de dilat. et except. l. i Est prescriptio duorum duorum (=dierum), ut s(upra) de processu iudi. l. i. et de tempore ap(pel). l. fi. Est prescriptio trium dierum, ut s(upra) de dil(atio). l. i. et ii. Est prescriptio sex dierum, ut s(upra) de exor. l. i. Est prescriptio octo dierum, ut s(upra) de viol. me(retric). illa. l. i. Est prescriptio novem dierum, ut s(upra) de exor(diis) l. i. Est prescriptio x. dierum, i(nfra) de deci. animalia l. ii. Est prescriptio xii. dierum, ut s(upra) de exor(diis) l. i. Est prescriptio xxx. dierum, ut s(upra) de exor(diis) l. ii. et iii. Est prescriptio unius mensis, ut s(upra) de iur(e) re. reg. l. cum universis. Est prescriptio xl. dierum, ut s(upra) de vio(l). me. illa. l. fi. Est prescriptio l. dierum, ut s(upra) de temp. ap. l. i. Est prescriptio duorum mensium, ut s(upra) de offi. m(ag). iust. l. i et de pena contumacie l. clementie. Est prescriptio trium mensium, ut s(upra) de iur(e) re(r). re(g). l. quisquis Est prescriptio quatuor mensium, ut apparet ex tempore insinuationis et de iur(e) reg. re. l. dignum. Est prescriptio quinque mensium, ut ex predicto tempore insinuationis et de probat. instr. l. concessiones. Est prescriptio unius anni, ut s(upra) de exor. l. si quis post lit. et de pena con(tumac). in c(rim). ca(us). l. i. et ii. et de proba. insti. instr. l. ii. et l. probationum cursibus et de hiis que servos ali. l. ii et de in iur. cu. per. l. ut dignita. et de me. et med. l. ii. et de mal. ve(n). l. quicunque et l. amatoria. Est prescriptio duorum annorum, ut s(upra) de fide instr. l. i. Est prescriptio trium annorum, ut in hoc titulo l. i. in fi. et instit. de usuc. in prin. Est prescriptio quattuor annorum, ut i(nfra) e. ti. l. ult. in fi. sequitur Est prescriptio x. annorum, ut in e. l. i. Est prescriptio xiiii. [annorum], ut i(nfra) de iur(e) ba(iuli) l. i.> et insti. qui(bus) mo(dis) tu. fin. in prin. Est prescriptio xviiii. [annorum], ut s(upra) de rest. l. i. Est prescriptio xx. annorum, ut i(nfra) e(ad). l. i. Est prescriptio xxv. annorum, ut s(upra) de suc. in feu. l. in aliquibus, et de camfi. l. ult. Est prescriptio xxx. annorum, ut i(nfra) e(ad). l. i. .:/ /:. et ii. Est prescriptio xl. annorum, ut i(nfra) e.l. i Est prescriptio quinquaginta annorum, ut s(upra) de camphi. l. ult. Est prescriptio c. annorum, ut i(nfra) e. l. ult. licet dominus meus dicat in Kein Infosum(m)a de prescriptione xxx. annorum vel quadraginta in fi(ne), quod apla. factum est, ut singuli casus enumerentur, in quibus locum habet prescriptio unius mensis, diei vel duorum dierum, et sic usque in infinitum non utile prosequi, nec subtile: laboriosum est potius quam utile. Ego tamen ex compilatione premissa, credo me aliquid utile peregisse. Cum enim verba huius legis nimis generalia videantur, crederet aliquis omnes prescriptiones esse sublatas, que hic non continentur, falsum est. Non enim tolluntur prescriptiones, nisi que fuerant inducte nisi per consuetudinem ut hic dicit, et ita verba generalia quandoque restringentur, ar(gum) C. de transac. l. si de certi, non tolluntur prescriptiones hoc iure inducte, sive per eas amictantur dominia rerum, sive pene imponantur, sive iura causarum, ut in predictis apparet. Item in lege ista loquitur de prescriptionibus, que cum possessione contingunt, sive ex utraque parte, sive favore possidentis propter t(itulum) et bonam fidem, et scilicet, hodio non petentis, sive ex altera tantum, scilicet, odio non petentis, ut et hic dicitur et C. de edict. divi. ad(ria). tollen. l. ultima in fine. Si quae igitur prescriptiones opponantur, vel ratione delicti, ut in contumace, vel similibus, vel ratione contractus ut in debitoria et quanto minoris, vel ratione negligentie, ut in debitore, non redimit pignus intra xxx. dies, ut in lon. de debitis et gua. l. si quis fideiussor. quia hec, que sine possessione contingunt, non tolluntur hac lege, cum de hiis non loquatur.