III. 74//V2: 3.30.1
Linke Glosse
Haupttext

Legum asperitate lenita non ut olim contra adulteros ad aliorum coniuges accedentes gladio agendum, sed rerum ad eas pertinentium confiscatio inducetur, si filios legitimos ex eo matrimonio violato velvel alio non habuerint. Periniquum .a. est enim eos successione fraudari, qui nati sunt eo tempore, quo thori lex legaliter servabatur. Aut viro tradenda est mulier nullatenus ad vite periculum sevituro, sed ultionem thori violati nasi truncatione, quod sevius et atrocius inducitur, persecuturo. ¶ Ultra enim neque viro neque parentibus sevire licebit. Quod si vir eius in eam vindictam dare noluerit, nos huiusmodi maleficium non sinemus inultum, -b sed ipsam precipimus publice flagellandam.

Rechte Glosse

.a.¶ Nota periniquum esse filios matris rerum successione fraudari qui peccati tempore non sunt nati. Filius enim patris vel matris iniquitatem portare non debet, ut hic et ar. supra de pena contu. l. fi. . Fallit hoc in crimine maiestatis, ut s. t. al. l. ultima cum legibus ibi notatis , fallit etiam i. de plagi. l. unica adde. et no. divinam scripturam testante: "patris non portare" etc.


Textkritischer Apparat