I. 73,1+2
Linke Glosse

-a¶ Non servabis hic ordine litterae, ne novis et novissimis legibus contradicat, quid enim ius debet (=debeat) sequi iudex in iudicando, quid secundo et quid tertio, et deinceps, habes s(upra), de offi. mag. iust. l. ulti. Novo etiam iure autem primo iudicat iudex secundum legem, scilicet non scriptam, deinde secundum ius scriptum ut in auth. coll. iii, de defens. civi. § interim, et iur. iur., quod presta. ab hiis § equus et hoc ex eo probatur, quia consuetudo deroga l(egi) in eo loco, in quo inducta est, si sit posterior lege, quod dic ut in summa que sit lon. con(suet). § quanta. Ordinem namque scripture servamus, quotiens quaeritur quis homo, cui persone debeat presentari in aliquo obtinendo, ut ff. de usuf. l. quotiens. Ubi autem hoc non quaeritur personis. Sed hoc an valeat scriptura vel testamentum et in quam causam debeat accepto fieri peccuniam, et qualiter debeat ferri sententia, non quo ordine n(ec) spectamus ordinem scripture, sed ius, ut ff. de leg. ii. l. cum pater § fide. ius, ff. de solut. l. in hiis. Et est ratio, quia prelatio ex ordine consideratur, an valeat aliquid de iure, vel non ponit ergo hic qualiter iudex iudicare debeat, ad hoc ut sententia iuris consequatur effectum, s(upra) vero de ordine diversorum iudicum. G[uisandus de Rubo].


-b¶ Nota iudices secundum conscientiam iudicare C. qui et advers. quos l. l. i. et s(upra) de off. magri. iusti. const. ulti.


-c¶ Veteri etiam iur. concessa. ff. de offi. pre. l. plebiscito .


-d¶ Quod dicit de salario, hic corrigitur per consti. prox. ii. quae incipit cum iux(ta).


-e¶ Nota quando est solvenda tricesima et quid in actione iniuriarum et quid in possessorio iudicio obtineat. An[dreas de Barulo].


-f¶ Et est hoc etiam secundum vetera iura: sportule namque, que dantur iudicibus, debent (=debetur) ab utraque parte prestari, ut in auth. de iudicibus § ne autem circa. Nam equalitas hinc inde servanda est, ut C. de prox. sa. cri. l. in sacris, et de fruc. et lit. ex pen. l. fi et ar. ff. de arbi. l. si de meis sol. in fi. I respon. et Kein Infol. si cum § penult. Sportule autem, que excutoribus dantur a reo prestantur, ut instit. de ac(tio) § tripli. et s(upra) de offi. Baiul. l. regie et l. ultim. in princ. et i(nfra) de ex(tra)or. et prepa. iudic. l. sponte excipians hoc iure in trigesima, que datur parte, si causa transactionis remedii decidatur, ut s. e. l. proxima, quae incipit constitutiones circa fi.


-g¶ Concordat cum aut. offeratur, sed de consuetudine exigitur trigesima a litigationibus lit(e) con(testata). G[uisandus de Rubo].


-h¶ Faciunt duo quod nequid unum, ut hic pro subscriptione enim tamen debet iudex vel notarius consequi sexagesimam partem pretii vel extimationis rei, ut C. de iur. emphi. l. ulti. id(em) est in notario.


Haupttext
De ordinandis iudicibus, et quando et quibus rebus possit peti tricesima.

Die Bennenung der Konstitution scheint bei Lieck-Buyken und Stürner hier zu divergieren: Während Lieck-Buyken diese Konstitution (bei ihr: I. 73, 1+2) numerisch zweiteilt, ist diese identisch mit der bei Stürner I. 73,1 benannten Konstitution. Folglich benennt Lieck-Buyken die darauffolgende I. 73,3, die bei Stürner I. 73,2 benannt ist. Cum circa iustitie tramites .c. imperialis clementia oculos sue provisionis advertit et sui regiminis extollit solium armando legum munimine imperatoriam maiestatem, et subiectorum gravamina et oppressiones relevat, qui sola post Deum munificentie principis lenitate respirant. Discreta itaque vicissitudine temporum, dum post bellorum strepitus obtenta victoria succederet quies pacis, ad hoc se principalis ingenii erexit provisio, ut paci iustitiam .d. sociaret. Ad quod itaque, dum perpenso deliberationis consilio vacaremus, districta postmodum moderatione prescripsimus, quot et quales baiuli, iudices .e. atque notarii per urbes singulas iustitiam ministrarent, videlicet hiis, quos dudum invasorum regni per diversas provincias creavit iniquitas, penitus antiquatis et in ipsorum locum de mandato nostro duobus aut tribus aut quinque in locis aliquibus, qui in contractibus tunc intersint, et uno tantummodo, qui una cum baiulo causas examinet et decidat, viris providis et fidelibus substitutis, ut in novi regis [18r] victoria novella iustitie propago consurgat. Qui iuxta tenorem constitutionum nostrarum et iura ac consuetudines -a approbatas causas audiant et auditas examinent et a gratiarum et munerum sordibus abstinentes de pure conscientie -b gremio gratuitas sententias proferant, non venales, nichil omnino preter esculenta -c et poculenta semel tantum in causis per se vel per alium a litigantibus capientes, sed de munificentie nostre gratia salarium -d a curia nostra recipiant, prout unicuique predictorum in locis singulis per nostram excellentiam est provisum. Statuimus -e etiam, ut tricesimam partem quantitatis in petitione deducte vel extimationis petite rei sub sacramento partis et taxatione iudicis ab utraque parte -f litigantium statim porrecto -g libello in pecunia vel pignoribus pro curia nostra et pro se demum lite sententia vel transactione finita tricesimam inter ipsos equaliter dividendam baiulus, iudex atque notarius pro scriptionibus -h et subscriptionibus consequantur, preterquam in actione iniuriarum, in qua de eo tantum, quod in taxatione et condempnatione deducitur, tricesima persolvatur. Verum si possessionis sola in iudicio restitutio postuletur, tunc sexagesimam tantum accipiant, tricesimam sub decisione plenissima in petitorio recepturi, et sic cum qualitate cause vicissitudo salarii compensetur et curie non cogantur laboribus vacuis laborare, de compositionibus maleficiorum, que privatis personis vel rei publice inferuntur, eandem partem a partibus baiulis percepturis, circa quasi possessionem iurium hiis omnibus, que in iudiciis possessionum rerum corporalium .a. duximus, observandis. Ad cuius salarii prestationem partes aut sponte prestitis vel suffragio curie receptis pignoribus arceantur.

Rechte Glosse

.c.C. de iure communi(=omnium) iudi. l. in criminali.


.d.¶ Nota paci iustitiam sociari. *A[ndreas de Barulo]*.


.a.¶ Nota distintionem inter res corporales et incorporales: corporales enim possidentur, ut hic et insti. de rebus cor. et incor. per totum, ff. de re. div. l. i. § quedam et de servit. l. servitutes, et de acq(uirendo) re(rum) do(minio) l. servus qui § incorporales , ff. de vi et vi ar(mata) l. idem est § qui usuf. G[uisandus de Rubo].


Textkritischer Apparat