II. 14
Haupttext
De calumpniatoribus [et pena eorum stabilita].

Penam calumpnie .e. contra calumpniantes antiquis sanctionibus provide stabilitam et de consuetudine quadam abolitam innovantes universis iudicibus, ad quorum cognitionem criminales cause spectare noscuntur, iniungimus, ut ad accusandum vel etiam deferendum accusatores vel delatores non admittant, nisi prius vinculum inscriptionis accipiant accusantes vel etiam deferentes, quo se ad penam obligent per calumpniam non probantes, quam exposcunt accusatis aut delatis infligi. Iudices autem huiusmodi iudicio presidentes nulli omnino gratie vel potentatui deferentes .f. accusantes, quos in evidenti .g. calumpnia deprehenderint, eadem pena condempnent, quam accusatis imponi, si intentata probassent, obiecti criminis qualitas requirebat, ita tamen, ut non ex hoc solo, quod accusantes .h. in probatione defecerint, calumpniantes ipsos esse presumant. Subesse namque [30v] potest causa probabilis, propter quam speratas probationes inducere nequeat accusator. Sed, ut dictum est, calumpniam evidentem exigimus, ut accusator temerarius arguatur -a . Quanto enim durius nocentes prosequimur, tanto libentius absolvimus innocentes.

Rechte Glosse

.e.¶ constitutio ista corrigit legem C. de advo. divi. iud. l. i, quia qui non probat crimen, quod intendit, non presumitur calupniari, nisi sit in calumnia evidenti. And[reas de Barulo]


.f.s(upra) de offi. ma(g). c(am). l. puritatem. An[dreas de Barulo]


.g.¶ de evidenti calupnia ponas exemplum optimum, quando accusatus reaccusavit et non probavit, ut aperte dicitur l. de dilat(io). l. si civiliter agens, quod est no(tae) dignum. An[dreas de Barulo]


.h.C. de calup. l. qui non.


Textkritischer Apparat