Linke Glosse
-c¶ collige tria necessaria esse, ut secundum hanc l. depositio testium sit annalis, cum litis contestatio non intersit, et cum adversarius non fuit presens vel absenti parti denuntiari potuit. Aliter autem depositio testium perempnem probatio(n)em inducit, in hiis enim casibus, in quibus leges nove non locuntur, prisca iu[ra servan]tur, ut C. de inoffi. t(est). l. qui nuper, et quando libel. datus prin(c). l. ii. et in aut. coll. iii. de filiis ante dota.quod dic, ut in sum(m)a de probat. § probari autem debet causa pendente ; hoc enim curare debemus,ut rerum probatio salva sit, ut ff. de testi(bus), l. curent et in aut. de testi(bus) coll. vii. § penult.
Haupttext
Probationum incursibus competenti remedio succurrentes permittimus lite etiam nondum in iudicio contestata testes valitudinarios et senes, de quorum proxima morte futura timetur, et eos, de quorum peregrinatione et longa absentia timeatur, ab eo, qui sibi per depositionem eorum cavere desiderat, posse produci -a , presente tamen eo, qui adversarius futurus speratur, si eius presentia facile -b possit haberi, vel eo se per contumaciam absentante, omni iure ei, qui presens non fuerit, contra personas et dicta predictorum testium reservato. Quorum depositionum vigorem infra annum tantum valere disponimus et non ultra annum -c extendi, cum litis contestatio non intersit nec presens fuerit adversarius vel absenti parti denuntiari potuerit, ut receptioni testium interesset.