Linke Glosse
Haupttext
De mercatoribus.
Mercatores .g. quoslibet regni nostri sub eisdem ponderibus et mensuris in rebus magnis vel minimis et sub eisdem cannis, que [f. 49r] ipsis curia nostra dederit, vendere volumus merces suas, ita tamen, ut ex mensuris maioribus in iure, quod ex mensuris ipsis curie nostre vel cuiuslibet loci domino debebatur, nullum collatoribus dampnum seu preiudicium afferatur, sed proportione prioris minoris mensure diligenter attenta non plus proinde solvatur, nisi quantum primitus solvebatur. ¶ Illud etiam presenti nostre constitutioni coniungimus, ut vendentes pannos in posterum ipsos ultra non abstrahant, nisi quantum canna protenditur, sed sine abstractionis aliqua violentia, sicut melius cum emptore convenire poterunt, nulla alia fraude vel machinatione adhibita, pannos ipsos vendere procurabunt.
Rechte Glosse
.g.¶ Nota: omnes mercatores regni pondera legitima mensuras et cannas a curia debere recipere et sub eisdem vendere merces suas, ut hic et l. s.