III. 31/V2: 3.16.1
Linke Glosse

-a¶ nota omnes eccles(ias) regni et specialiter illas illos, que pastoribus carent, esse in manu et protectione domini imperatoris, ut hic et s. de deci. l. i.


Haupttext
De administratione rerum ecclesiarum post mortem prelati. 16/17

Idem

Pervenit ad audientiam nostram, quod baiuli, qui olim statuti erant super ecclesiis pastoribus carentibus ad custodiendas et salvas faciendas res ecclesiarum, quamdiu eis de pastoribus provideatur, non ita fideliter et studiose, sicut a curia nostra erat iniunctum, servitium ipsum peragebant, sed male tractabant et custodiebant res ipsarum ecclesiarum. ¶ Verum quia omnes ecclesias -a regni nostri et specialiter illas, que pastoribus carent, in manu nostra et protectione habemus, nolentes, ut res earum in aliquo minuantur vel defraudentur, statuimus et sancimus, ut deinceps, si quis archiepiscopus vel episcopus regni decesserit, res ipsius ecclesie in custodia et cura trium de melioribus et fidelioribus necnon et sapientioribus personis ipsius ecclesie ad custodiendas et conservandas eas ad opus ecclesie, usque dum in eadem sede de de pastore provideatur, committantur, eo tamen modo, ut de redditibus et proventibus ipsius ecclesie ad usum servientium ibi morantium necessaria rationabiliter et sufficienter ministrent, et ex eis ipsi ecclesiae multum bene et rationabiliter serviatur. Residuum ab ipsis custodibus ad opus ipsius ecclesie salve et integre custodiatur, donec pastor ibi fuerit constitutus. Pastore autem in eadem ecclesia constituto, quicquid de rebus et de introitibus ipsius ecclesie remanserit, ipsi pastori eorum assignent et ei rationem inde reddant.

Rechte Glosse
Textkritischer Apparat
Allegationen
Binnenverweise
Quellenverweise

Keine Titel-Referenzen gefunden.