I. 59
Linke Glosse
Haupttext
De sacramentalibus non remittendis.

Crebra nostrorum fidelium excellentie .b. nostre relatio patefecit, quod quidam baiuli nostri usque adeo officium sue baiulationis extendunt .c. , quod sacramentales, quos pro causarum qualitatibus per sententiam iudicum [f. 17r] prestari contingit, interdum gratis et sepius pecunia recepta remittunt. Quod reputantes iniquum in posterum prohibemus penam unius libre auri in baiulum, qui contra fecerit, statuentes.

Rechte Glosse

.b.¶ Puniuntur baiuli qui remittunt sacramenta.


.c.¶ Hoc verbum innuit, quod sacramentales non pertinet ad officium baiuli, nec vocare: tunc enim possunt remittere et illis sine licentia discendere non liceret, ut C. de decur. l. si quis decurio. *Ergo et* sic sacramentales aperte non a Baiulo gratis, vel accepta peccunia debent remitti, sed quero quanti debet esse isti sacramentales et *qn3* xii. *qn3* vi. cum distictione quinta quae petitur, ut in lon. qualiter quis se defen. deb. l. si qualiscumque et l. si pro quacumque.


Textkritischer Apparat
Allegationen
Binnenverweise

Keine Quellen-Referenzen gefunden.