I. 79
Linke Glosse

-d¶ Nota ubique per regnum tres iudices et sex notarios ordinatos esse. G[uisandus de Rubo].


-e¶ Nota: iudices et notarios ab imperiali Maiestate tantum ordinari, ut s. de of(f)i. iusti. l. cum satis abundeque et i. e. l. cum nova. G[uisandus]


-f¶ Nota quod in locis demani non possunt ordinarii iudices nisi de demanio et multo fortius vassalli aliorum non debent assidere iustitiariis.


-g¶ I(nfra) de nova mili. l. fi. G[uisandus de Rubo].


Haupttext
De ordinatione iudicum et notariorum publicorum et numero eorum.

In locis demanii nostri ubique per regnum iudices non plures tribus et notarios sex -d volumus ordinari, civitatibus Neapolis, Salerni et Capue tantum exceptis, in quibus iudices quinque et octo notarios esse volumus statuendos, in quibus fere omnes contractus coram iudicibus et notariis celebrentur, quos non, ut olim, a magistris iustitiariis seu camerariis, sed a nobis -e tantummodo ordinari sancimus preter iudicem et actorum notarium, quos, ut predictum est, magistri camerarii poterunt ordinare. Quos omnes etiam sub tali cautela decernimus promovendos, ut nullus iudex et notarius publicus, nisi sit de demanio -f , ut nullus iudex et notarius publicus, nisi sit de demanio -g et homo demanii, statuatur, ita quod nulli sit servitio vel condicioni subiectus nec alicui persone ecclesiastice seu seculari, sed immediate nobis tantummodo teneatur. Predicti autem tam iudices quam notarii cum litteris testimonialibus hominum loci illius, in quo statuendi sunt, ad presentiam nostram vel eius, qui vicem nostram in absentia nostra in regno universaliter procurabit, accedant. Que littere testimonium fidei .a. et morum iudicis et notarii statuendorum continere .b. debebunt et quod in ipsius loci consuetudinibus sit instructus. Examinationem autem litterature et etiam iuris scripti nostre curie examini reservamus.  

Rechte Glosse

.a.¶ Nota: in iudicibus et notariis statuendis testimonium fidei et morum queri et debere esse instructos consuetudinibus locorum, in quibus ordinantur. G[uisandus de Rubo].


.b.¶ Nota quid debeat continere decretum quod mittitur ad magnam curiam pro iudicibus et notariis creandis. Andre[as de Barulo].


Textkritischer Apparat
Allegationen
Quellenverweise

Keine Titel-Referenzen gefunden.