II. 25
Linke Glosse

-b¶ hec constitutio est contra ius comune, quia sufficit semel iurari in causa, et dicas oppositam hanc exceptionem vel replicationem ante litem. Andre[as de Barulo]


-c¶ nota sacramentum de credulitate in fisco proprio, quod potest probabiliter ignorari ut hic et s. de except. manifeste probatur s. l. si civiliter in fi. dicit enim questiones super incompetentia iudi(cis) et super dilationibus et similibus primitus terminandis ad idem facit s. de dilat. l. i. in fi. ibi nisi dilatoria competens etc. et l. exceptiones et l. hostici in prin.


Haupttext
De exceptionibus malitiose oppositis.

Si exceptio peremptoria -b, replicatio vel triplicatio etiam opponatur, que ex qualitate persone opponentis vel cause iudici malitiosa vel frivola videatur, non prius obicientem ad eam probandam admittat, quam sacramentum prebeat corporale, quod non malitiose nec causa tantum prorogandi iudicii ipsam opponat, sed quod eam pro firmo se credat -c posse probare. Quam postea si non probaverit ad terminum sibi datum, opponentem ad expensas omnes sacramento partis cum taxatione iudicis declarandas condempnandum esse sancimus.  

Rechte Glosse
Textkritischer Apparat