Linke Glosse
-f¶ Raptores virginum, virginum viduarum et nuptarum pena capitis feriuntur, nec possunt eas duxere in uxorem.
-g¶ Ut C. de rap. vir. l.i. .
-h¶ Quod dic ut in summa c. ad. l. C. item prohibentur per constitutiones et Kein InfoC. ad l. iul. de adult l. commis. secundum Azo.
-i ¶ Nota quod raptor non potest nubere virgini, ut hic. Sic etiam iure romano, ut C. e. § et si non nupt(e), in prin. § et C. de epis(copo) et clerici l. raptores. Item e contrario, quod nec rapta suo raptori nupere (=nubere) potest, ut preall. l. et si faciant, bona raptoris, et ipsius complicium, et faucorum (=fautorum), que sibi per predictas l(eges) acquiruntur, perdit: et fisci iuribus amplicantur (=applicantur), ut in aut(h). de rapt. muli. per totum, coll. ix. in fi. Sed secus de iure canonico quia potest, si mulier vult, ut extra de adult. c. i. et XXXVI q. I c. II, q. II c. si quis virginem , et xxvii q. ii. c. raptus, et t. placuit, que sunt contra. Et facit ad hoc extra, de raptu virgi. viola. ecclesia. et de pena ipsorum c. accedens. Sed nunquid ex hoc incuret(=incurret) penam legalem, scilicet ut perdat dominia rerum actoris et ipsius complicium, et fautorum, ut dicit prealleg. aut.?. Et puto quod non: nam leg(em) illam arrogatam (=abrogatam) esse dico: et quoad penam interdictionis matrimoniorum (= matrimonii), et quoad pena *contrasti.*, ut extra de secundis nupt. c. dominus, et no. in Kein Infosumma domini go. in preall. ra. de rap. sce. § raptor.
-k nicht gefunden
Haupttext
De raptoribus virginum vel viduarum.
Capitalem penam -f , quam contra raptores virginum, viduarum, sponsarum vel etiam iam nuptarum et eorum complices vel fautores divorum augustorum statuta -g sanxerunt, inviolabiliter precipimus observari, illis consuetudinibus, que in aliquibus partibus regni nostri Sicilie hactenus obtinebant, per quas raptores raptam sibi in matrimonio -h collocando vel alii eam -i tradendo nuptui se capitali sententia eximebant, omnino sublatis -k .