I. 73,3
Linke Glosse
Haupttext

Diese Konstitution hat die Nummer I. 73,2 bei Stürner. De questionibus .b. , quas inter homines prelatorum, comitum et baronum in terris nostri demanii, prout assolet, habitantes moveri contingit, de quibus prelati iidem, comites et barones iurisdictionem aut curiam habere noscuntur, volumus, ut iudex per nostram curiam pro tempore constitutus ad curiam prelatorum seu nobilium se conferat requisitus, causas ipsorum audiat et debito fine decidat, tam tricesima quam pena legitima sive multa per officium iudicis inferenda inter curiam nostram, prelatos et nobiles supradictos, quorum vassalli litigantes extiterint, equaliter dividendis. Ceterum si contigerit ex litigantibus alterum hominem esse demanii, tunc tricesima tota necnon et pena, quam vassallum nostri demanii pati debere contigerit, ad baiulum nostri demanii redigetur. Pena vero, qua vassallus alterius punietur, prout in superioribus dictum est, inter fiscum nostrum et dominum condempnati proportionaliter dividetur. Statuimus etiam, ut, si quando iudex super examinandis questionibus ordinatus absens necessario fuerit vel adversa valitudine prepeditus, tunc, si quidem longa futura fuerit infirmitas vel absentia iudicantis, magister camerarius regionis statuat interim unum ex aliis iudicibus civitatis et loci super conficiendis contractibus ordinatis, cui pro rata [f. 18v] temporis in statutis expensis statuat provideri.

Rechte Glosse

.b.¶ Nota cum questio est inter vassallos alicuius habitantes terram demanii vel inter hominem demanii et vassallum qui iudex cognoscat et ad quem perveniat tricesimam (sic) inde percepta. An[dreas de Barulo].


Textkritischer Apparat
Allegationen
Binnenverweise

Keine Quellen-Referenzen gefunden.

Quellenverweise

Keine Titel-Referenzen gefunden.