Linke Glosse
-a¶ sacramentum: expense declarande sunt sacramento eius qui fecit expensas, ut hic et Kein Infoi(nfra) de dilationibus et C. de iudi.l. prope. § sin. aut.et l. sancimuset de proces. iudi. l. ii. et desist. ab ac. l. ii. i. de probat. l. iiii., circa finem.
Haupttext
De forbannitis.
Clementie imperialis vestigiis .e. inherentes presentis legis auctoritate bannito concedimus potestatem infra duos menses a die banni continue numerandos absque alicuius offensione libere et auctoritate propria magistri iustitiarii vel iustitiarii, qui eum bannierat, se conspectui presentare, omnibus regni nostri fidelibus expressius inhibentes, quod infra predictum tempus in persona vel rebus ipsum offendere .f. non presumant. Quod qui fecerit, pro qualitate delicti proinde puniatur, ac si quemlibet [28r] alium, qui subiectus banno non esset, per iniuriam offendisset. Post predicti vero temporis spatium liceat bannito intra reliquam partem anni denuntiare cuicumque officiali nostre curie et officium quodcumque gerenti, cuius opportunitatem maiorem habere poterit et cui magis elegerit nuntiare, quod paratum se offerat accusatori suo in iudicio respondere. Per cuius officialis litteras hec omnia curie nostre vel iustitiario, qui bannitum bannierat, nuntientur sub expensis tamen predicti banniti. Et sic postea per magistrum iustitiarium vel iustitiarium litteris securitatis obtentis ac ei, qui predicta sibi nuntiaverat, destinatis, receptis prius sub certa forma de facienda iustitia fideiussoribus ydoneis a bannito per officialem predictum, qui nuntiaverat omnia supradicta, quorum nomina et fideiussionis forma per eundem magistro iustitiario vel iustitiario rescribantur, vel in defectu fideiussorum sub fida custodia bannitus prefatus secure redeat ad iustitiam faciendam, dum tamen, antequam eius defensio admittatur, accusatori satisfaciat in expensis et dampnis omnibus eidem vitio contumacie eius inflictis, sacramento -a accusatoris ipsius cum taxatione iudicis declarandis.
Rechte Glosse
.e.¶ loquitur de bannitis qualiter extrahantur de ban(n)no
.f.¶ nota bannitum infra duos menses persona vel rebus non esse ab aliquo offendendum inpune. G[uisandus de Rubo]