III. 55//V2: 3.25
Linke Glosse

-a¶ Nota certiori sacramentum a lege dari ut hic.


Haupttext
25 De animalibus in pascuis affidandis. De foresteriis

Cum per partes Apulie feliciter transiremus, communis undique clamor et querimonia proposita est celsitudini nostre, videlicet quod foresterii gravissimas molestias et iniusta plurima generaliter omnibus inferebant et variis ac diversis exactionibus totam terram intollerabiliter opprimebant. Volentes igitur huiusmodi maleficia corrigere et subiectorum paci ac tranquillitati misericorditer providere .a. ad cohercendam malitiam et iniquitatem eorum statuimus inde, sicut est inferius annotatum, videlicet ut in unaquaque contrata, tam in terris demanii nostri quam in terris comitum comitum et baronum ultra quam quatuor foresterii non statuantur, quibus non liceat animalia aliquorum sicut hactenus iniuste capere vel tractare. ¶ Sed si oves vel alia animalia alicuius de una contrata in aliam ducta fuerint in transitu, si una die tantum vel una nocte et non ultra in terra alicuius pascua sumpserint, non liceat domino ipsius terre vel baiulo eius aliquid inde accipere, sed sine impedimento vel datione aliqua animalia ipsa dimittantur transire. ¶ Si vero animalia alicuius in terra alterius longe a contrata sua per dietam unam vel duas inventa fuerint, si quidem laboribus vel fructibus dampnum intulerint, iuxta extimationem proborum hominum dominus animalium domino laborum vel fructuum dampnum restituat et in nullo alio .b. teneatur. ¶ Si quidem animalia inventa fuerint non inferentia dampnum sed pascentia et inventa fuerint cum pastore et custode eorum, si dominus terre, in qua inventa fuerint voluerit eis pascua in terra in antea concedere, accipiat ab eis af [50r] fidaturam, iuxta quod inter eos poterit conveniri, et nichil aliud. Si vero noluerit eis pascua impartiri, iuxta affidaturam, quam recipiunt alii vicini eius, qui affidaturam recipiunt, ad sacramentum illius, qui animalia custodierit, de tot diebus, quot ibi pascua ceperint, ad rationem totius anni affidaturam recipiat et nichil aliud, et ea sine impedimento abire permittat. ¶ Si vero sine pastore inventa fuerint, si quidem animalia ipsa non ultra decem dies in terra steterintsteterint, accepto sacramento a domino vel pastore, quod ipse predicta animalia in terram ipsam non duxerit nec per conscientiam suam ibi ducta fuerint, sine aliqua datione dominus de terra ipsa animalia in pace abire permittat. ¶ Si autem ultra decem dies ibi pascua sumpserint, sicut predictum est, iuxta affidaturam, quam recipiunt alii vicini eius, qui affidaturam recipiunt, ad sacramentum illius, qui animalia ipsa custodierit -a, de tot diebus, quot ibi pascua sumpserint, ad rationem totius anni affidaturam recipiat et nichil aliud, et ea in pace abire permittat. ¶ Inter convicinos et convicinales statutum est, ut, si animalia vicini in terra vicini et convicinalis sui in fraudem vicini in die et nocte pascua sumpserint, vicinus, in cuius terra pascuntur, ostendat illud vicino suo, cuius animalia fuerint, una vel duabus vicibus coram viris bone opinionis, ut illud emendet. Quod si non emendaverit et deinde animalia eius in terra sua invenerit, sicut predictum est et de aliis est statutum, iuxta affidaturam, quam recipiunt alii vicini eius, qui affidaturam recipiunt, ad sacramentum illius, qui animalia custodierit, de tot diebus, quot ibi pascua ceperint, ad rationem totius anni affidaturam recipiat et nichil aliud. Huius autem nostre constitutionis quicumque temerarius obviator extiterit, post iram nostri culminis amissionem persone et publicationem bonorum omnium sustinere debebit. Si samararii vel burdonarii vel alii alii custodes aliquorum animalium ducentes animalia in transitu aliquo modo in terram alicuius aut nemus diverterint et dampnum in ea non fecerint, sed forte de nemore tortam aliquam vel virgam inciderint, a domino ipsius terre vel nemoris non impetantur nec in aliquo inde ei teneantur, sed sine impedimento aliquo transire dimittantur.

Rechte Glosse

.b.¶ Nota de dapno illato in lato in laboribus vel fructibus alicuius restaurando extimationem proborum virorum standum esse, ut hic et in lon. de incen. l. i. et ii. et de eo qui peccul. in dap(ni) inuen. l. ii.


Textkritischer Apparat
Allegationen
Binnenverweise

Keine Quellen-Referenzen gefunden.