I. 67
Linke Glosse

-b¶ Nota: in mutuo, commodato, deposito et in aliis rebus, que ultra terminum vel legittimum tempus detinentur, debere terciariam prostari hoc verum est nisi conventus sine dispendio et fatigatione agentis in curia confessus fuerit veritatem quo casu terciariam non solvit, ut i. sequitur. G[uisandus de Rubo].


-c¶ Id est, in sententiam, ut in fi. huius l. probatur.


-d¶ nota conpendium baiulationis.


Haupttext

Regie maiestatis providentia exigit regni subiectorum consuetudines supervacuas -a radicitus extirpare. Hac igitur edictali lege sancimus universos nostre dicioni subiectos, qualiscumque sit is, qui rem vel pecuniam mutuo acceptam vel apud se depositam commodatamque vel quamlibet aliam rem illis, quorum res esse constiterit, invitis ultra terminum vel legitimum tempus detinere temptaverit -b , creditore vel depositore sive commodatore illesis tertia rei in causam -c deducte debere multari et eandem compendiis baiulationis -d acquiri. Sane per presentis pragmatice sanctionis nostre edictum fidelibus nostris duximus distinguendum, quod, si debitor non fuerit ad callida argumenta conversus et animum non habuerit creditorem suum credito vel debito defraudare et sine dispendio creditoris et fatigatione aliqua in curia veritatem confessus -e fuerit, nulla varia exactione debitorem pregravari iubemus. Si autem veritatem debitor negaverit et suis calliditatibus -f petitorem circumvenire molitur -g , a victo de toto eo, quod fuerit adversario condempnatus -h , integram tertiam curia -i consequatur.

Rechte Glosse

-h¶ Secundum aut. concordaverit, dat reus terciam partem curie eius, quod per transactionem persolvit, ut i(nfra) de exor. et prepa l. sponte. G[uisandus de Rubo].


-i¶ Hoc verum est, in hiis tribus casibus specialibus in aliis vero congrua est *pr(iv)anda*, ut i(fra) l. constitutionum.


Textkritischer Apparat