I. 16
Linke Glosse

-a¶ Ut s. de cultu. pa. l. i. § G[uisandus de Rubo].


-b¶ Nota: casus in quibus licite defensam ponitur.


-c¶ Nota: agressum vel opressum ab alio qui de facto propter potentiam aggressionis vel oppressionis defendi non potest adversus aggressorem suum per invocationem inperialis (=imperialis) nominis debere defendi. G[uisandus de Rubo].


-d¶ Nota defensam posse inponi ad defensam personarum et rerum, ut hic et i.[infra] e. l. siquis in posterum.


-e¶ Quid in aliis consanguineis et coniunctis personis? Item quid in tutoribus, et curatoribus, vel mundualdis? Respondeo ar. de epis. et clerici raptores, primo respondeo quod dic, ut no(tat) ff. de iusti. et iur. l. ut vim, secundum Ac[cursium]. et de hoc quando timetur de iniuria persone. Tutores vero, et cura[tores], et mundualdi possunt ponere defensam etiam pro violentia que timetur in rebus: quia tutor rebus et persone dicitur, ut ff. de admi. tutu(=tuto.). l. cum plures § cum tutor et de cur. fur. l. consilio primo respond. Gu[isandus de Rubo].


-f¶ Nota nomen filiorum esse dulce. G[uisandus de Rubo].


-g¶ Quid in uxore et cer(te) potest probari, quod appellatione familie contineatur, ut C. de re mili. l. quicumque, libro xii. G[uisandus de Rubo].


-h¶ De qua exit quis per emancipat(ionem) C. de filiis, fam. l. si hii qui l. xii. (=l. x)G[uisandus de Rubo].


Haupttext
De defensis imponendis et quis eas imponere possit et contra quos.

Iuris gentium induxit auctoritas et naturalis hoc ratio non abhorret, ut tutela cuilibet sui corporis permittatur -a. . Quia tamen sepe contingit aggressoris in tantum supereminere potentiam, ut, si oppresso de iure se defendere liceat, de facto tamen non possit, presentis legis auctoritate cuilibet licentiam impartimur -b , ut adversus aggressorem suum per invocationem nostri nominis se defendat -c eique ex parte imperiali prohibeat, ut ipsum offendere de cetero non presumat. Quod non tantum in predicto casu locum habere decernimus, cum is, qui predictam defensam imponit, offendi forsan metuit in persona, verum etiam cum in rebus, quas possidet, mobilibus vel immobilibus aut se moventibus necnon incorporalibus, inferri sibi quisquam ab aliquo -d violentiam pertimescit, ne vel res mobiles per vim auferantur vel in aliis destitutionis iniuriam patiatur. Presentis constitutionis nostre licentiam ad eos etiam propagamus, qui in personis aut rebus parentum, quos nostri veteres dixere maiores -e , filiorum aut nepotum -f et ex eis, qui dulci filiorum vocabulo nuncupantur, et in eis aut rebus eorum denique, qui in eadem -g familia -h et cohabitatione -i tenentur, vim vel iniuriam pati metuerint, qui defensam imponunt. Eadem licentia .a. in predictis casibus tribuenda vassallis, qui a dominis suis in personis aut rebus suis vel suorum offendi verentur iniuste. Verum si occasione adiutoriorum in articulis nostris et predecessorum nostrorum constitutionibus .b. comprehensorum aut antiquis consuetudinibus .c. vel ex aliis causis, ex quibus vassalli dominis suis aliquid dare vel facere tenentur de iure vel de consuetudinibus supradictis, defense dominis imponantur, licebit eis iure suo uti nichilominus post defensam. Verumtamen si iuste defense ponantur pro rebus mobilibus, forsitan utpote bove ablato et similibus, dominus, qui contra defensam venerit .d. , et id, quod post defensam abstulit, reddat .e. et aliud tantumdem curie nostre componat .f. , ut hec tantum sit in casu isto pena defense. Ceterum si iniuste fuerit defensa imposita , tunc ipsam imponens et id, quod petebat .g. , amittat et aliud tantumdem camere nostre solvat. Statuimus etiam, ut de defensis huiusmodi super mobilibus factis a vassallis contra dominos .h. civiliter tantum et non criminaliter agi possit, et si de hiis ad magnam curiam nostram proclamatio deferatur, cause ad regionum iustitiarios remittantur .i. . Si tamen inter duos vasallos defensae [im] ponantur ex parte Nostra, de tertia parte mobilium .k. curie nostre debita tantum domino acquiratur, quantum ei ex qualitate .l. delicti, puta ex violentia vel similibus, si defensa non fuisset imposita, deberetur, et reliquum nostris largitionibus inferatur. Si vero ob causas alias, puta ob timorem personarum suarum vel suorum, vel ne in uxore, filia vel sorore .m. raptus crimen vel adul [f. 5r] terii perpetretur, aut in similibus, ex quibus capitalis et publica accusatio possit oriri, defense dominis imponantur, tunc vassalli habeant in defensis ipsis ius commune cum ceteris, et eundem in prescriptis casibus, quem in omnibus aliis, defense imposite sortiantur effectum. .b. Sine littera

Rechte Glosse

-iQuando plures in eodem cenaculo habitant, et cenaculo inter se non [est] diviso, tunc enim quia impossibilis esse scire quis *et* potius destitueretur, omnes forte poterunt inponere defensam, ar. ff. de hiis qui effuderint vel deiecerint l.i. § ult. et l. ii et iii et quare et v. p(rin)ci(pio) ru(brice) G(uisandu)s [de Rubo], Gui[sandus de Rubo]].


.a.¶ Nota cum defensa inponitur dominis a vasallis vel inter vassallos.


.b.¶ Ut i. de feudis et rebus feu. l. quam plurium et l. sequenti.


.c.¶ Nota: consuetudinem antiquam esse servandam.


.d.¶ Nota: penam eius qui nebit vel facit contra defensam ut, hic et i. e. l. siquis in posterum.


.e.¶ Nam alias regulariter est alia pena, ut i. e. l. siquis. And[reas de Barulo].


.f.¶ Alia pena statuitur si inter duos vassallos et inter alios casibus in quibus locum habet defensa iuste vel iniuste ponatur defensa, ut i. e. l. siquis in posterum. G[uisandus de Rubo].


.g.¶ Ergo eius adversarius inter suo usus fuerat ponere defensam, et ideo imponens defensam non deberet incidere penam. ut i. e. l. ult. sicut specialiter si forte in hoc casu minor est pena, quam in aliis: ita licet contra illam regulam specialiter est statutum est et aliud speciale hic, quia civiliter agitur de defensa. Item quia Magna Cur. non cognoscit de defensa alias secus, ut i. e. l. siquis in posterum et l. fidelium. G[uisandus de Rubo].


.h.¶ Nota: vassallis contra dominos de defensa inposita civiliter tantum et non criminaliter agere posse.


.i.¶ Nota questiones defensarum ad magistr. iust. et iust. pertinere ut hic et i. e l. sequenti, et l. si quis in posterum et i. de off. magistri iust. l. i. Andreas [de Barulo].


.k.¶ Nota: tertiam partem bonorum mobilium deferri curie ob defensam impositam inter duos vasallos.


.l.¶ Quod non ideo dicit quin debeatur curie imperiali tercia parte omnium bonorum pro defensa contenpta cum armis: vel quarta quando sine armis. Sed quia dominus vassali contepnentis defensam de tercia tantum mobilium debet habere, et quod hic dicit, non autem de aliis. Sicut dicitur in camere. (=camerariis), et baiulis infra Kein Infoe. siquis in posterum. G[uisandus de Rubo].


.m.¶ Nota: quia sit in familia fratris; sed ratione consanguinitatis, vel tutelae, aut curae, aut mundual. ut hic notavimus.G[uisandus de Rubo].


Textkritischer Apparat