I. 87
Linke Glosse

-a¶ Forma que debet observari circa locationes excadentiarum. An[dreas de Barulo].


Haupttext
Forma qualiter locande sunt SL. unsere Hs. hat abweichend, falsch Titel: sit - vermerken?!res fiscales.

Si quando forte contigerit a magistris procuratoribus locationes excadentiarum nostrarum per privatos fideles nostros pro tempore postulari [21r] , in ipsarum locationibus formam huiusmodi volumus observari, videlicet ut procuratores prefati a locatione feudorum militarium, sive sint quaternata vel non, prorsus abstineant et ab hiis, que sunt castrorum nostrorum munitionibus -a vel nostris solaciis deputata, nisi super hoc de repetite conscientie nostre scrineis mandatum receperint iteratum. In aliarum autem excadentiarum locationibus sic ipsos procuratores procedere presenti constitutione sancimus, videlicet ut de fide et conversatione petentis, condicione ac valore rei petite, quid scilicet ex eius proventibus proveniat annuatim, per fideles nostros primitus instruantur, et si petentem fidelem nostrum invenerint eundemque bonum cultorem et frugi ac rebus suis salubriter et perspicaciter disponentem nec in offensionem vel malivolentiam alicuius locationem expetere supradictam, placet tam subastatione quam aliis legitimis sollempnitatibus observatis, quas et cautela iuris antiqui et regni nostri consuetudo deposcit, consilio magistri camerarii provincie nichilominus accedente, expetitas excadentias locationis perpetuo iure concedi et possessores earum, quibus predicto modo concesse fuerint, perpetua securitate gaudere; aut si eorum aliquis ad maiorem cautelam suam seu successorum suorum super locationibus ipsis confirmationem a nobis impetrare voluerit, idem magister procurator una cum magistro camerario supradicto cum sigillis suis, iudicum aliorumque nostrorum fidelium loci, qui super hoc consilium dederint, per litteras suas curie nostre distincte describant locum, valorem, quantitatem et qualitatem rei locate, quid et quantum curia nostra de re ipsa perceperit annuatim, cuiusmodi censum sive servitium percipere debeat de eadem, quid denique per locationem ipsam curie nostre utilitatis accrescat, ut ex eorum plena relatione perdocti deliberare possimus, an predictam confirmationem concedere nobis expediat vel negare. Ceterum ad hoc, ut magistri procuratores ipsi cum personis sibi per nostram curiam deputatis in dispendium rei familiaris suis laborare stipendiis non cogantur, per speciales et sacros nostre mansuetudinis apices, prout statutus quilibet pro tempore fuerit, statuemus eidem in expensis annalibus et sufficientibus provideri.

Rechte Glosse
Textkritischer Apparat
Allegationen
Binnenverweise

Keine Quellen-Referenzen gefunden.

Quellenverweise

Keine Titel-Referenzen gefunden.