Linke Glosse
-b¶ aliter et bene qui de personarum officio dominis suis servire tenetur.
-d¶ Scilicet vassallorum, aliorum baronum.
Haupttext
De revocandis transeuntibus ad alienam habitationem et ut nullus recommendatos vel revocatos detineat.
Quisquis de burgensibus .b. aut villanis ad nostrum demanium pertinentibus temporibus retroactis ad ecclesiarum loca, comitum vel baronum seu aliorum quorumlibet quacumque occasione transierit, incolatu seu habitatione nostri demanii derelicta, infra tres menses, si in eadem provincia fuerit, vel, si extra provinciam fuerit, infra sex menses post requisitionem ordinatorum nostrorum ad terram demanii, quam deseruit, redire precise cum tota familia compellatur. Quicumque autem huiusmodi homines scienter receperint aut receptos ab initio forsitan ignoranter contempserint reddere requisiti, libram unam auri purissimi camere nostre componant et receptos nichilominus cum omni commodo, quod inde admiserint, curie nostre reddere [40v] compellantur. Equa etiam lance -a sancimus, ut ecclesiarum homines, comitum seu baronum vel militum, qui tamen dominis suis de personalibus -b servitiis minime -c teneantur, si a tempore nostre coronationis felicis se ad terras nostri demanii seu aliorum quorumlibet transtulerint, sub eodem temporis spatio, trium vel sex mensium scilicet a tempore requisitionis emisse redire ad terras dominorum suorum, mora qualibet et occasione depositis, compellantur. Prelatorum seu comitum, baronum vel militum aut quorumlibet aliorum suprascriptorum hominum -d detentores, si scientes extiterint vel ignorantes et ipsos non reddiderint requisiti -e post spatium temporis supradictum, in dimidiam libram auri purissimi sentiant se fore dampnandos, cuius medietatem nostro erario, reliquam medietatem passis dampnum volumus applicari.
Rechte Glosse
.b.¶ Imponit penam baronibus recipientibus homines de demanio et recepti tenentur redire ad locum demanii.