I. 40,2
Linke Glosse
Haupttext

Magne curie nostre magistrum iustitiarium velut iustitie speculum in cognitionum nostrarum iudiciis collocatum non magis magisterii nomine iustitiariis ceteris prefici volumus quam exemplo, ut in ipso ceteri gradus inferiores aspiciant, quod in se ipsos observent. Quedam tamen in tantum specialiter sunt eius annexa iudicio, ut de eis absque delegatione nostri nominis speciali cognoscere alius non presumat, de comitatibus scilicet, baroniis, civitatibus, castris et magnis feudis, que in quaternionibus doane nostre baronum inveniuntur inscriptis. Curialium etiam questiones, qui a curia nostra discedere sine mandato nostro vel ordinatorum nostrorum pro velle non possunt, qui tamen immediate nobis vel officialibus nostris, non pro ipsorum servitiis sed pro nostris, assistant in aliquo forsan ab ipsis officio constituti, sive agant, sive conveniantur, magister iustitiarius examinet et decidat, qui etiam prerogativa speciali letantur, ut illic adversarios suos in civilibus et criminalibus causis valeant evocare. Appellationes et consultationes inferiorum iudicum seu etiam delegatorum a nobis, que ad nostri culminis audientiam deferuntur, dum nobiscum in curia nostra moratur, pro iurisdictione sua suscipiat audiendas et fine debito terminandas.
Rechte Glosse
Textkritischer Apparat
Allegationen
Binnenverweise

Keine Quellen-Referenzen gefunden.

Quellenverweise

Keine Titel-Referenzen gefunden.