Linke Glosse
-b¶ nota: canfiones iurare debere, quod cum dant eos pro quibus pugnam intraverunt veritatem fovere.
o--o¶ iure Lon(gobardorum) generale est in omni pugna, quod ab accusatore et reo prestari debeant sacramenta, et actor iurat rem ita esse, reus vero rem non ita esse nisi in quibusdam casibus, in quibus lex dicit pugnam fieri propter suspiccionem, in illis iurat actor de astu, reus rem non ita esse. Quidam tamen distingunt, utrum quis accuset de eo, quod non pertinet principaliter ad ipsum, ut tunc iuret de astu, aut de eo quod non pertinet principaliter ad eum, utpote de publico crimine, ut tunc iuret rem ita esse, cum in iure lon. de mal. et pu. crimi(n). l. ult., quod ex eo probatur ibi, quod dicit dolose: non posset sciri dolose accusavisset vel non, si de astu iurasset. Prima tamen oppinio verior est, de hiis autem, si ius plenum consequi doctrinam repete hoc que notata sunt de iur. lon. de male. et pu. cri. l. fi. et qual(iter) quis se defen. debe. l. si quis alium astoet l. mentio .
-c¶ aliter iurat camfio iur. lon., ut in iure lon. qualiter quis se defen. l. nullus sed si illud sac(ramentum) adderet isti, non reputatur absurdum , ar. ff. de ac(tio) et ob(lig). l. quoties lex.
Haupttext
De sacramento prestando a campionibus.
Presenti lege decernimus, ut campiones amodo, postquam circulum pugnatorium fuerint, prout est moris, ingressi, corporalia subeant sacramenta -b o--o , quod iuxta -c probabilem credulitatem eorum credunt dominos, pro quibus pugnam intraverint, veritatem fovere et non per calumpniam seu per astum ad accusationem propositam vel ad defensionem adhibitam processisse, et quod cum omni virtute et potentia, studio et vigore partes, pro quibus pugnaverint, adiuvabunt. Pugilibus etiam expressius inhibemus, quod se non debeant invicem affidare, quod manibus et dentibus et modis, quibuslibet poterit, alter alterum non offendat, immo unus ad confusionem alterius ex toto posse conetur.