Linke Glosse
-a
-c¶ Tenentur notari et iudices rogati de scribendis instrumentis scribere illa instrumenta infra ebdomadam sub pena que in littera signatur. .
-d¶ Si moriatur tabellio antequam cedam in mundum redegerit, conpelluntur partes renovare contractum, si autem partes non servatur sunt tunc servatur, quod subicit.
Haupttext
De feriis et salario iud[icum] et not[ariorum] instrumenta scribentium et subscribentium et eorum forma servanda.
Baiulos omnes .c. et iudices et actorum no [19r] tarios a mane usque ad vesperas preter necessarias horas comestionis et sompni sui copiam omnibus prestare precipimus officii sui partes petentibus omnibus prebituros, exceptis diebus nativitatis -a Domini, pascalibus atque dominicis ac beate virginis et apostolorum festivitatibus dedicatis, et ut iudices alii, qui annales erunt, se de audiendis et decidendis questionibus nullatenus intromittant, sed de contractibus et instrumentis conficiendis per notarios, prout est iuris et moris, pro scriptionibus et subscriptionibus suis tarenum unum -b , si libram auri unam contractus excesserit, alioquin dimidium recepturi. Huic constitutioni salubriter providimus inserendum, ut iudices atque notarii infra ebdomadam a die, quo fuerint de scribendo rogati, instrumenta scribere et subscribere teneantur, necessitate rogantibus imponenda statutum pro scribendis et subscribendis a curia nostra salarium exhibere -c , ac pena dupli salarii constituti partibus, nisi, priusquam fuerint instrumenta conscripta, de non scribendis eisdem sub attestatione sollempni renuntiationem emiserint, et iudicibus atque notariis imminente, si infra terminum prestitutum notarii sive iudices instrumenta non fecerint vel facta per eos non recollegerint, qui rogarunt. Ceterum si casu contigerit iudicem sive notarium prius in fata decedere, quam instrumenta sint, prout ad eorum quemlibet pertinet, consummata, decernimus -d , ut, si quidem partes supersint vel ipsarum heredes, quarum rogatu contractus iterum valeant celebrari, per competentes cohertionis modos, indictiones multarum videlicet aut pignorum captiones, ad reficiendos contractus per baiulorum officium compellantur. Que partes .a. si forte defuerint, si quidem notarius, qui gesta conscripserit, integre fame et opinionis extiterit et manus eius, qui scedam conscripserit, nota sit aliis iudicibus atque notariis civitatis et loci, placet ydoneorum testium, qui interfuerint, duorum ad minus iurata testificatione recepta per alium eiusdem loci notarium scedam eandem recipi et instrumentum, prout est iuris et moris, ab ipso conscribi, a iudice, qui contractui seu negotio se interfuisse fatebitur, subscribendum vel ab alio iudice civitatis eiusdem, si forte primus extiterit humana sorte sublatus. Qui tamen rei agende non se interfuisse describet, sed qualiter inter acta premortuorum iudicis atque notarii testium depositionibus roborata descripti negotii seriem se recepisse testetur. Ceterum ad hoc .b. , ut baiuli ipsi cum personis sibi per nostram curiam deputatis in dispendium rei familiaris suis laborare stipendiis non cogantur, per speciales et sacros nostre mansuetudinis apices, prout statutus quilibet pro tempore fuerit, statuemus eidem in expensis annalibus et sufficientibus provideri. -a.ggf. Fehler im Exponent .b. .c.
Rechte Glosse
.c.
.a.¶ Quia citate partes ad Curiam venire contepnunt et optime concordat hoc cum lege ff. de iur(isdic). omnium iu(dicum) l. fi.
.b.¶ Non servantur.