II.14.2 [II. 30]
Linke Glosse
Haupttext

In pecuniariis -c. litibus omnibus preterquam in questionibus castrorum et feudorum -d , que specialiter in curia nostra tractantur, audientiam testium permittimus -e delegari. In criminalibus autem et predictis civilibus causis testes in curia nostra precipimus presentari, nisi testes adeo senes et valitudinarii sint, quod sine ipsorum periculo curie presentari non possint, quo quidem casu ipsorum audientia iudicibus electis a partibus vel datis a curia committatur, qui eos tantum testes recipiant, quos ad curiam nostram viderint venire non posse. Contra quos auditores scilicet per electionem partium vel curie approbatos probationes in contrarium nullatenus admittantur, videlicet si pars receptos testes sanos et iuvenes esse contendat. Sane -f si in termino ad probandum sibi dato pars, que probare debuerat, in probatione deficiat per defectum -g testium, qui sibi venire promiserant, vel ipsius iudicis aut coactoris alleget nequitiam atque propterea terminum exigat prorogari, tunc, postquam parti alteri fuerit per cognoscentis litteras intimatum, ex iusta causa et necessaria prorogatio .a. termini .b. poterit impetrari .c. . Is tamen, cui commissa est audientia seu coactiotestium predictorum, si in commisso sibi officio dolosus aut negligens .d. inventus fuerit, curie nostre in tertia parte mobilium condempnetur et nichilominus parti lese .e. in omnem dampni .f. extimationem .g. satisfacere teneatur, eadem pena .h. testibus irroganda, si per cogentem admoniti venire detractent, nisi certa pena ab eo .i.SL. sollte hier vermerkt werden, dass am Rand der Index "i" doppelt vergeben wurde und der nachfolgende Text erst das zweite "i" ist, während das erste "i" eine Glosse zu einer nachfolgenden Konstitution meint: Was sagt das über die Reihenfolge der Vorlage und der GLossierung aus?!, cui hoc commissum fuerit, testibus fuerit indicta, que predicta pena sit maior, quo casu pena imposita exigetur. Hec in civilibus vendicant sibi locum. In criminalibus autem, in quibus aliquando, videlicet cum quis capitaliter accusatus est, extimatio cause haberi non potest, pena tertie partis mobilium curie nostre omnino soluta, testes autem et iudices impetratos parti lese in viaticis et sumptibus litis sacramento suo cum taxatione iudicis declarandis volumus esse dampnandos, principali causa nichilominus, non obstante lapsu termini, suo ordine peragenda, eodem etiam obtinente in civilibus causis, si testes aut coactores eorum non solvendo fuerint, aut [34v] parti lese per restituende cause beneficium succurratur. .k. .m. .i.MS: questa i. appartiene a qualche altra glossa! Ma non ho ancora individuato il punto esatto! SL: die Glosse gehört vom Sinn her nach oben, vor die andere i.-Glosse, Z. 194/195, z.B. hinter 'detractanda"

Rechte Glosse

-d¶ scilicet magnorum, que scripta sunt in quaternionibus doane , ut s. de offi. m(ag). iusti. l. i.in fi.


-e¶ permictimus. Si iudex viderit expedire, quod dic ut in summa de testibus § producendi autem sunt testes secundum Azonem.


-f¶ Cuius erit electio partium, ut eligant, an iudicis? Credo, quod tunc iudex eligat, quando partes nolunt eligere, ar(gum). ff. de l. i. l. huius in fi., quasi illa dictio 'sive' notet ordinem, ut ff. de l(eg). ii. l. cum pat(er) § penult. cum similibus et sic apparet quod ubi questio est inter regem et alium, non debet curia eligere soli iudices, nisi alia pars parata est eligere, et quia lites debent sine suspictione procedere, et quia observandum etc. ut ff. de iudic. l. observand..