Linke Glosse
Haupttext
Ut iustitiarii non faciant vicarios loco sui.
Officia, que personis specialiter conferuntur, personas transgredi, quibus sunt
collata, non possunt. Iustitiarios, qui hactenus loco sui vicarios statuebant, a licentia
predicte presumptionis illicite cohercemus. Cum enim causa aliqua singularis, que
criminalis sit, ab aliquo alii regulariter committi non possit, multo minus predictarum
causarum universitas poterit delegari. Qui aliter fecerit ordinator et ordinandus,
capitali sententie se noverit subiacere.