I. 100
Linke Glosse

-b¶ Cum aliquis contumax post litem contestatam liqueat, vel non liqueat de causa latitet, vel non sic causa feudali, vel non quid iuris sit dicitur in hac lege.


-d¶ Si sit contumax in non veniendo, secus si sit contumax in non exibendo, vel non restituendo: tunc enim si presens sit condepnatus: quam si in militem iuraverit actor, quia non ex(h)ibuit, vel non restituit, appellare pot(est), ut ff. de ap. l. creditor § iussus, quod dic, ut in summa de ap. § item et qui vincit appellat.secundum Azo.


oo-C. de iudic. l. prop(erandum) § si veroet § cum autem


Haupttext

Si quis -b post litem super personali actione civilis in iudicio contestatam contumax fuerit, si quidem iudici ex hiis, que coram eo acta sunt, possit de causa liquere, ad diffinitivam sententiam contra contumacem -c vel pro eo, prout qualitas questionis exegerit, procedatur, ei, qui predictis modis contumax fuerit, prout nova nostri nominis constitutio introduxit, appellationis remedio iuxta divorum principum, predecessorum nostrorum, placita denegando -d oo- . Si vero ex hiis, que acta sunt, ad diffinitivam sententiam procedi non possit, secundum ordinem proxime -e constitutionis -f nostre in possessionem bonorum contumacis pro modo debiti declarati missione secuta, liceat petitori iudicem competentem, qui edictum citationis emisit, adire -g et de adversarii sui, qui ad iudicium venire contempserit, latitatione probare, videlicet quod se specialiter -h animo et proposito subterfugiendi iudicium absentaverit. Quo probato venditionem -i rerum hereditariarum, quas pro predicta contumacia possidebat, a iudice poterit impetrare. Quod si de latitatione actor probare forte non possit -k vel non velit, sed absentiam tantum contumacis incusat, tunc annum integrum a die commisse contumacie ipsum precipimus expectare. Quo transacto -m venditionem hereditariarum rerum a iudice, quas ob adversarii sui contumaciam predicto modo possidebat, impetrabit. In feudalibus autem, cum hereditaria non supersint, sive contra latitantem statim latitatione probata sive post annum contra contumacem tantummodo distrahendis nostre celsitudinis conscientiam et mandatum, si nobis hoc mandare placuerit, requiri censemus .a. , ita ut predicta feudalia ex decreto nostro tantummodo, non alterius .b. iudicis, distrahantur. Eadem censura, que contra latitantes inventa est de venditione bonorum latitatione probata continuo facienda, servanda est contra evidenter et expresse contumaces, qui ad iudicium aperte dicunt se venire non velle, ita ut nichilominus, etiam si iudex .c. viderit commode fieri posse, per eundem re ipsa et personaliter venire ad iudicium compellatur. Captus autem per iudicem modo predicto in contemptus sui penam in tantum debet custodie carceris mancipari .d. , quamdiu instantia incepti -e. iudicii, quo impetitur, perseveret. Contra predictam .e. autem formam venditionem tam rerum hereditariarum quam feudalium per obreptionem vel gratiam impetratam ipso iure nullam esse censemus.

Rechte Glosse

-m¶ Hic in personalibus, in realibus vero serva i. e. l. rei(vindicatione)que continet ius comune. And[reas de Barulo].


.b.¶ in possessionem tamen rerum feudalium mittit alius iudex, ut s. l. prox.


.c.¶ Si iudex. Ordinarius, qui in delegato numquam citabit. et iur, quod non, ut C. De bonis auc. iudic(is) prius l. cum propo.aut. ibi signata, et qui iurat sed Kein Info quere in aut. de lite § omne(m) vero coll. iiii iiii (!), ex eo enim concessa est citatio iudici delegato, sed illud speciale est in delegato a Principe secundum quosdam vel melius distingue: citatio alia re et verbo: alia sit verbo tantum, prima non conceditur delegato, quia iubere cavere etc. secunda conceditur. De pedaneo dic ut in summa de arbitr. § producit.


Textkritischer Apparat