Linke Glosse
Haupttext
Cum satis abundeque sufficiant officiales a nostro culmine stabiliti ad hoc, ut tam in civilibus quam in criminalibus causis unusquisque iustitiam valeat invenire, usurpationem illicitam, que in quibusdam partibus regni nostri invaluit, abolentes precipimus, ut amodo potestates, consules seu rectores in locis aliquibus non creentur nec aliquis sibi auctoritate consuetudinis alicuius vel ex .a. collatione populi officium aliquod aut iurisdictionem usurpet, sed officiales tantum a nostra maiestate statutos vel mandato nostro, magistros iustitiarios, iustitiarios, camerarios, baiulos et iudices, ubique per regnum nostrum esse volumus et tam iura nostra quam nostrorum fidelium ministrare .b. . Quecumque autem universitas .c. in posterum tales ordinaverit, desolationem perpetuam patietur .d. , et omnes homines eiusdem civitatis angararii in perpetuum habeantur. Eum vero, qui aliquid de officiis supradictis susceperit, capite puniri censemus.