I. 90,1
Linke Glosse

-a¶ Hoc consonat iuri romano, ut ff. de contahen(da) empt. l. non licet et l. qui officii


-b¶ Cum hoc consonat ius commune licet in sponsalibus dissonet, ut C. si rector provin. l. i. ff. de ritu. nupt. l. eos.


Haupttext
De rebus prohibitis, a quibus universi officiales se debent abstinere.

Communiter .a. tam iustitiarii quam camerarii quam [22r] omnes alii provinciarum annui officiales ab infrascriptis abstinere debebunt, videlicet quod durante predicto tempore magistratus eorum nec ipsi nec iudices aut notarii nec familiares eorum mutuum in provincia sibi decreta a suis provincialibus in pecunia vel rebus aliis accipiant, domos vel quascumque possessiones -a ab eis in provincia ipsa nullo prorsus alienationis titulo nec etiam emphiteotico iure accipiant, nec matrimonia -b sive sponsalia nec etiam tractatus eorum ineant cum eisdem, pena publicationis bonorum omnium et amissionis cinguli cum infamia officialibus contra hec venientibus imminente, qui preterquam de victui necessariis quemcumque contractum de mobilibus et immobilibus seu se moventibus inierint cum sue iurisdictioni subiectis. Creditoribus autem et alienantibus vel contrahentibus omnibus publicationem pecunie mutuate et conventi pretii, dotium etiam promissarum quarumlibet, deinde rerum in contractu venientium eis imminere cognoscant.

Rechte Glosse

.a.¶ Ius commune et prohibet officialibus annalibus mutuam peccuniam recipere in provincia sibi decreta vel emere nisi victui necessaria vel sponsalia contrahere sub pena publicationis bonorum Andreas [de Barulo].


Textkritischer Apparat
Allegationen
Binnenverweise

Keine Quellen-Referenzen gefunden.