Linke Glosse
-a¶ quid si dare poterat, set noluerunt tunc dare fideiussores, numquid si modo nolunt satisdare, audiantur? Ar(g). quod non ff. qui satisda. co. l. de die. § plane. Econtra quod sic, arg. ff. de operis no. nun. l. pretor ait. § si aliquando. Pro prima parte facit illud generale, quod iustus vides hanc inconstantiam recusabit, ut ff. de procur. l. in cause, cum suis similibus. Pro secunda facit ff. de collat. bo. l. non numquam, pretor variante admittit. Tu dic, quod admittendus est iste volens nunc satisdare, per preall. ar(gum). expressum, et quia huius constitutionis beneficium decet esse mansurum, ut in aut. constit. que digni. § illud. Non obstat pre allegata l. de die. § plane, quia ibi punitur dolus et contumatia heredis, qui tenebatur cavere legatario, ut ibi notatur. Item non obstat littera ista, dare non poterant, etc. quia subaudio, maxime. Et istud subaudio, ut beneficium huius constitutionis, benigne et largius interpretemur, ut ff. de leg. et sena. l. con. benignius, et de consti. prin. l. beneficia beneficium.
Haupttext
De hiis, qui fideiussores dare possunt, ne incarcerentur.
Humanitate nobis suggerente sancimus, si quando accusatus super criminalibus et capitalibus causis fideiussores dare paratus sit, qui pro qualitate criminis et persone nec minus facilitate .h. conveniendi sufficientes et ydonei reputentur, tradi [custodiae] .i. militibus vel squalore carceris macerari non volumus accusatum, nisi crimen adeo vel confessione .k. sua vel ipsa flagranti deprehensione sit evidens aut publice facta inquisitione sit publicum aut notorium habeatur, ut iam constet reum ad nichil aliud infitiari proposita, nisi ut penam differat, quam levis et infamate persone temeritas et proposite qualitas accusationis [29v] exposcit. Ab huius autem nostre sanctionis humanitate precludimus delatos reos criminis maiestatis contra personam nostram seu nostrorum collateralium attemptantes, quos velut alios forte suspectos interdum nos ipsi ante supplicium carcerali custodia specialiter et expressim detineri mandamus, vel iustitiariorum nostrorum aliquis hoc iniungat, cum vel persone levitas et immanitas criminis istud exegerit, quod contra salutem nostram aliquid attemptasse dicatur, qui si fideiussorum committeretur custodie, non tanti haberet fideiussores relinquere pene, quam quod pro commisso facinore penam debitam posset evadere aut non commissum aliquando facinus, quod esset acerbius, consummare, vel nisi levis conversationis et vite per publicam famam vel inquisitiones de eis aliquando factas accusati forte extiterint aut delati aut aliquotiens, quod sui copiam iudicii subtraxerint, forbanniti. Predictis autem cessantibus de regulari et communi iure sufficientium fideiussorum fidei committi decernimus accusatos, ut non incarcerentur, propterea quod accusati sunt tantum, qui in nullo forsitan deliquerunt, et incarcerati etiam, qui incarcerationis tempore fideiussores ydoneos dare non poterant -a , datis fideiussoribus liberentur. Contingebat enim aliquando, quod ob timorem carceris accusati etiam innocentes se a iudiciis subtrahebant, et pene nocentium, qui carcerali custodia tenebantur, differebantur interdum, dum causam in vinculis non dicebant. Contingente hoc sepe propter accusatorum absentiam, qui ad victoriam sibi credunt abunde sufficere, quod adversarios suos carceri faciunt mancipari, illud etiam presenti coniungimus sanctioni, ut, si quando accusatus propterea carcere teneatur, quod fideiussores dare non possit, et se defendere sit paratus, solutis vinculis in iudicio presentetur nec ex vinculis causam dicat et deinde instantia soluti iudicii ad vincula deducatur; accusatorem instanter accusationem prosequi volumus institutam. A qua si forte in odium incarcerati destiterit, ut supplicio carceris .a. affligatur, desistentie penam nostris constitutionibus stabilitam ipsum decernimus sustinere. Custodiantur autem in curia iustitiarii incarcerati sub expensis suis vel, si nimium pauperes sint, sub expensis curie. In utroque casu cuilibet custodi per diem tredecim grana secundum assisiam curie tribuantur, ut pro captivorum custodiis sicut hactenus homines non graventur. Eorum tamen causas, quos de conscientia nostra capi et detineri mandamus, inconsultis nobis examinari non volumus nec decidi. Maluimus enim aliquando reum criminis carcere detineri, quam perdere, et vidimus aliquos iuste captos et misericorditer liberatos factos postea bonos et frugi, dum ipsis vexatio prestitit intellectum .b. . Ab illo potissime iustitiarii nostri prorsus abstineant, ut unum [30r] pro alio veluti patrem pro filio vel econverso seu fratrem pro fratre vel quamcumque coniunctam personam pro reo fideiussores forsitan non prestante carceri non intrudant.
Rechte Glosse
.h.¶ nota: hic quod non minus dicitur fideiussor insufficiens propter difficultatem conveniendi quam propter qualitatem cause, ar. ff. de al. iud. mut. ca. fa. l. i. in fi.et l. iii in princ. et melius ff. qui satis. co. l. si fideius. in princ.
.i.¶ ut ff. de cust. et ex. re. l. si confessusiii.
.k.¶ ut ff. de cust. et ex. re. l. si confessus
.a.¶ i. t. sequenti l. iii et l. sepe.
.b.¶ Nota quod vexatio intellectum prestat.