II. 8
Linke Glosse

-c¶ et etiam defunctorum, ut i. de suc. in feu. l. ii. G[uisandus de Rubo]


-dC. ne uxor pro ma. l. i. et ii., et iii, C. de donat. inter vir. et ux. l. res uxoris. G[uisandus de Rubo]


Haupttext
De uxoribus foriudicatorum et parentibus.

Pena carere volentes innoxios et punire nocentes generali lege sancimus foriudicatorum uxores et matres in earum rationibus, dotibus scilicet donationibus propter nuptias, quarta atque dotariis, occasione foriudicationis aut dampnationis predicte nullam omnino molestiam sustinere -c , sed eas integre habeant et ab omni inquietatione securas, ita tamen, ut persone predicte vel etiam foriudicatorum filii seu parentes foriudicato, quem egere volumus, non sustentationem ab aliquo prestolari, de bonis ipsis eisdem pietatis nostre lenitate servatis in nullo penitus providere presumant. Quod si fecerint, gratia, qua videntur abuti -d , ipsos privari censemus et bona ipsa nostro erario applicari.  -D

Rechte Glosse
Textkritischer Apparat
Allegationen