Linke Glosse
Haupttext
De successionibus in feudum; nullus post mortem patris recipiat vassallos. De iure competenti curiae post mortem comitis et baronis vel militis qui feuda tenent et eorum successoribus
Idem
Comite vel barone viam universe carnis ingresso filii eorum aut nepotes recipere ab hominibus sacramenta non audeant, nisi prius de sacramentis ipsis recipiendis ab excellentia nostra, prout moris est, obtentis licentia et mandato. Quod qui fecerit, tam predictam baroniam et feudum quam reliqua .a. bona sua tam immobilia quam mobilia noverit publicanda.
Rechte Glosse
.a.¶hic ultra punitur, quam reperiatur delictum, sic et aliter ut in aut. coll. v., ut non fiant pig., et ut nulli" iud. pr. C./§ vero huiusmodi et ff. de incend. l. quod nauf. § sen. Regulariter autem aliud est, ut C. de pen. l. sancimus, et Kein Infoff. de hiis que ut indignis l. rescriptum , et l. heres, et quorum le(gatorum) l. i. § si due, et ff. de noxa l. si servus § precedere licito § l. et i. de detinenti animalia, l. ut delicti fines in prin.