III. 19/V2: 3.7.2
Linke Glosse

-b¶ nota maiestatem regiam simile C. ut nem. pri. l. i., unde non tantum est maiestas in imperatore, set rege, quid miri est in pretore, ut ff. de iust. et iure l. similis est etiam in populo, ut ff. de cap. et po. re. l. non dubito § i. et facit supra de crimi. sacri. l. i. Et sic non solum contra imperatorem, sed regem commititur crimen lese maiestatis et perduelli. Andr[reas de Barulo]


-c¶ nota: non esse permissum domino sine iusta causa suum verberare vassallum, ut hic et s(upra) de defen. inpo. l. i. G[uisandus de Rubo]


-d¶ Verberare est cum dolore cedere, ut ff. de iniur. l. lex cor(nelia) § inter G[uisandus de Rubo]


Haupttext
De dominis et vassallis, in quibus adinvicem fideiubere tenentur
Idem rex

Si vassallus a domino suo publice requisitus pro eo fideiubere noluerit vel feloniam contra ipsum, filios vel uxorem commiserit vel si servitium, quod ei debet, ter submonitus non prestiterit vel rationem pro eo in curia sua con [42v] de eo, quod ad dominum spectat, per sententiam iudicum facere noluerit, dominus potest de eo, quod tenet ab eo -a , per exguardium eum dissasire. ¶ E converso si dominus pro vassallo suo, qui sit in curia criminaliter accusatus vel appellatus de eo, quod ad regiam maiestatem -b non spectat, fideiubere noluerit vel si ipsum -c sine iusta causa -d verberaverit -e vel cum uxore sua adulterium commiserit vel filiam eius invitam defloraverit, homagium eius amittat, et homo predictus immediate ad curiam nostram pertineat.

Rechte Glosse