Linke Glosse
-b¶ Ius commune et male servatur. .
-c¶ Ut C. ut omnes tam civil. quam milit. iudic. l. i. et in aut. ut iudic. sine quoque su. § si quis aut(em) et Kein Info§ damus et Kein Info§ necessitate. .
-d¶ Post finitum tempus officii iusti(tiarius) et came(rarius) debet morari in provincia per l. dies.
Haupttext
Volumus -b et presentis legis edicto sancimus, ut iuxta formam iuris antiqui -c post finitum officium iustitiarii et camerarii degradati cum officialibus suis per quinquaginta dies -d apud substitutos continue commorentur, infra quos omnibus de iurisdictione sua licentia tribuatur defectus ipsorum in publicum deducendi, quod circa mandata nostra vel fisci nostri commoda seu privatorum iura fraudulenter aut perperam processissent. Nec minus contra ipsos inquisitiones iuxta solitum morem cum omni fide et diligentia fieri mandamus, et demum si per inquisitionis officium vel delationes aliquorum officialis inventus extiterit culpabilis aut dolosus, preter dampna, que per ipsum nobis aut subditis integre volumus resarciri, transgressionis .a. sue penam, quam sententia nostra dictaverit, sustinebit. Nec illud obmittimus, quin sicut maleficos et iniustos querelarum vocibus accusari et censure nostre vigore coherceri mandamus, sic iustissimos et vigilantissimos iudices et publicis acclamationibus collaudari et munificentie nostre premiis decorari velimus.
Rechte Glosse
.a.¶ Cum pena quadrupli fisco applicanda ut s(upra) de offi. iusti. l. apud. et dic ut ibi. .