III. 80// V2: 3.30.7
Linke Glosse
Haupttext
De matribus filias prosternentibus.
Idem rex.

Matres virgines filias proponentes et maritalia federa fugientes ut lenas ipsas persequimur, ut nasus eius scilicet abscidatur. .c. Castitatem etenim suorum viscerum vendere inhumanum est et crudele. Quod si filia se ipsam prostituit, mater vero solummodo consentit, iudicum arbitrio .d. relinquatur.

Rechte Glosse

.c.¶ Nota lenas nasi truncatione puniri, ut hic et infra de leno. l. i .


.d.¶ Nota penam arbitrariam esse, ubi a lege nulla certa pena statuta est, ut hic et ff. de custo. et exi. reo. l. si quis reum et de efra. et expi. l. ii.


Textkritischer Apparat
Allegationen