I. 62,2
Linke Glosse

-a¶ Concordat ff. de mune. mino. et hono. l. si quis magistratus. Andreas [de Barulo].


Haupttext

Magistri camerarii .c. , qui per quorumlibet presidatuum regiones amodo statuentur, non vendant baiulationum officia, que ad ministrandam iustitiam pertinent in audiendis et diffiniendis questionibus scilicet, quarum ad eos cognitio ex iurisdictione vel mixto imperio pertinet seu quarum ad ipsorum officia veteribus legibus et nostris constitutionibus demandatur. Indignum namque fore decrevimus, ut sacratissimum quisquam iustitie ministerium pretii venalitate mercetur, sed baiulationes easdem committant viris fidelibus et opinionis electe, prudentioribus et generosioribus ac ditioribus, prout locorum condicio ministrabit, qui sint de demanio nostro tantum. Per loca quelibet unum tantummodo statuant et non plures, adeo ut nec societatis occulte velamine predicte baiulationis officium a pluribus administrare permittant. Ex parvis autem civitatibus, locis et municipiis, in quorum singulis baiulus unus, iudex atque notarius nec sunt necessarii nec sine magne curie nostre dispendio creari valeant, plura volumus insimul combinari unius baiuli, iudicis et notarii, qui non sint de ipsorum locorum aliquo municipes vel etiam oriundi, iurisdictione regenda, ut tamen non de uno loco ad alium advocent litigantes, sed per [16r] vices et tempora in locorum ipsorum quolibet sedeant et ibidem, prout causarum qualitas et numerus exigit, commorantes petentibus iustitiam subministrent. Baiulorum processus per singulas civitates et loca frequenti discursione perlustrent, defectus ipsorum, quos frequens et diligens inquisitio revelabit, suppleant et emendent, quorum singulis iudicem unum de fidelioribus et prudentioribus loci, de creatis a nobis vel creandis ab eis continuum adiciant assessorem et notarium unum actorum similiter fidelem et cautum ex hiis, qui a nobis tabellionatus officium susceperunt. Qui tam pro se per curiam nostram statutas expensas accipient quam predictis baiulis, iudicibus atque notariis per loca quelibet ordinatis ordinata stipendia ministrabunt. Concedimus etiam magistris camerariis supradictis baiulos, iudices atque notarios, quos in non recipiendis officiis forsitan invenerint pertinaces, pignoribus captis vel per impositiones -a et exactiones multarum, prout melius viderint expedire, et demum, si hoc contumacia clarior et pertinacia durior predictorum exegerit, per captionem personarum ad presentiam nostram, nobis in regno morantibus, alioquin ad regionum iustitiarios sub fida custodia mittendarum ipsos ad subeunda predicta publica munera cohercere. A quibus etiam baiulis, iudicibus et notariis in publico sacramentum recipient secundum formam veteribus legibus et nostris constitutionibus comprehensam. Doanam autem tam terre quam maris, plateatica, forestagia, passagia et alia tam vetera iura quam nova curie nostre nostrorum fidelium fidei committere poterint vel locare, prout melius fisci nostri profectibus viderint expedire.

Rechte Glosse

.c.¶ Ista constitutio licet magna equitate *nitatur* non servatur dicit enim quod iusticia non debet vendi, sed conmitti ad credentiam in singulis locis. Andre[as de Barulo].


Textkritischer Apparat
Allegationen
Binnenverweise

Keine Quellen-Referenzen gefunden.

Quellenverweise