I. 104,1
Linke Glosse
Haupttext

Contingit aliquando actorem simul et reum in civilibus causis, recepto ab eis termino vel per curiam ipsis dato .a. , ad iudicium non venire, quod fit in eorum dispendium et ut iudicii processum .b. impediant et honorem et auctoritatem iudicialem illudant. Igitur manifestius diffinimus utrumque, scilicet actorem et reum, in parte decima mote litis pro equalibus portionibus esse multandos, si vel expresso consensu sine licentia .c. curie terminum prorogaverint .d. vel non veniendo tantummodo desides .e. arguantur.

Rechte Glosse
Textkritischer Apparat