Linke Glosse
Haupttext
De servis fugitivis et rebus inventis baiulis assignandis.
Idem
Mancipia fugitiva, que constitutio regia per baiulos ad magnam curiam debere transmitti constituit nec, quod de eis fieri debeat, stabilivit, per annum precipimus dominorum commodis reservari, ut, si infra annum is, qui se legitimis documentis dominum probare, potuerit appareat supradicta mancipia ei restitui debere censemus, salvo iure .a. , quod .b. ex obtenta veteri consuetudine proinde curie nostre debetur. Alias, si domini non appareant, privatis nostris utilitatibus applicentur. Statuimus etiam, ut inventas res et pecunias, quarum veri et legitimi domini non apparent et quas per inventores earum constitutio regia .c. ad magnam curiam nostram deferri debere prescripsit, locorum baiulis sufficiat assignari. Nec enim equum vidimus, ut is, qui ex zelo fidei, quo tenetur, curie totum, quod invenit, assignet, propter fidem suam incommodum sentiat, ut cogatur invitus ad curiam remotam multis locorum distantiis forsitan laborare. Quicumque autem res inventas huiusmodi baiulis nostris non assignaverit, baiuli etiam, qui assignatas ad curiam nostram non miserint, furti pena nostro erario .d. inferenda pro certo se noverint fore dampnandos.
Rechte Glosse
.a.¶ nota: aliud statutum esse iure longo. pro servo fugato domino restituendo, ut in lon. de fur. servis fug. l. si liber aut servus.
.b.¶ s. unius per/pro(?) piri
.c.¶ ut s. e. t. l. ii.
.d.¶ nota: penam furti errario inferendam esse.