Linke Glosse
Haupttext
De uxorandis comitibus et baronibus.
Honorem nostri diadematis conservantes presenti constitutione sancimus ubique per regnum, ut nullus comes vel baro vel quilibet alius, qui baronias, castra vel feuda in capite a nobis teneat vel ab alio, que in quaternionibus doane nostre baronum inveniuntur inscriptis, sine permissione nostra uxorem -d ducere valeat, maritare filias vel sorores aut neptes vel quaslibet alias, quas ipsi possint aut debeant maritare, aut filios uxorare cum immobilibus aut mobilibus, huic legi consuetudine, que in aliquibus regni nostri partibus obtinuisse dicitur, non obstante.
Rechte Glosse
-d¶ Sed que erit pena contra facientium? Respondeo quia nati ex tali quasi ex clandestino non succederent, ut supra l. prox. Est enim clandestinum matrimonium quod fit ignorante principe, cum eius scientia a lege requiritur, ut hic.