Linke Glosse
Haupttext
De prescriptionibus feudorum.
Consuetudinem hactenus in iudiciis obtinentem de medio tollere disponentes, per quam feuda quamvis temporum longinquitate possessa prescribi non poterant et sic possessio possessori vel etiam petitori ad probandum de dominio rerum, quas forsitan ipsi et antecessores sui a tempore, cuius memoria aliquando non extabat, possederant, in nullo valebat, precipimus, cum quis in posterum triginta annis feudum integrum vel quotam partem feudi, de quo certum et designatum servitium nostre curie vel cuilibet alii debeatur, continue et sine interruptione civili vel naturali temporis vel minoris etatis adversarii, presente in regno adversario suo, possederit .a., in perpetuum fore securum, et actionem ei contra quemlibet possessorem, si a possessione ceciderit, et exceptionem contra petentem quemlibet indulgemus. Quod etiam ad illos porrigimus, qui usque ad hec tempora triginta annis preteritis tenuerunt, in quibus, etsi non plene iustitiam potuerunt consequi conquerentes, in hoc saltim de evidenti desidia excusari non possunt, quod interruptionem prescriptionis apud eos, qui a nobis administrationem habebant, per conventionem legitimam aut contestationem .b. litis, prout veteribus legibus est indultum, inducere potuerunt. Predicta etiam omnia ita sane accipi volumus, ut tricennalis prescriptio in feudis integris et eorum certis partibus locum habeat, ex quibus prescriptis nullum potest rei publice preiudicium irrogari, cum apud quemcumque resideat servitium designatum et debitum, quod non tam persone quam rei ipsi ascriptum esse dignoscitur, minime amitti poterit vel in aliquo minorari. Ceterum super aliquo predio vel prediis ad feudum seu partem feudi certam pertinentibus, que velut libera a servitio vel qualitercumque aliter quis prescribat, de quibus nullum est certum servitium pretaxa [46v] tum, prescriptionem quanticumque temporis in nullo sibi prodesse censemus, cum hiis de feudo subtractis de necessitate per consequens ipsum servitium minoretur.