Linke Glosse
Haupttext
De penis portantium cibos vel pocula noxia.
Amatoria pocula porrigentes vel cibos quoslibet noxios illicita vel exorcismata astruentes tali decernimus pena constringi, ut si hii, quibus talia sunt porrecta, vitam proinde vel sensum amittant, mortis periculo subici volumus talia perpetrantes. ¶ Si vero, qui predicta susceperit, in nullo ledatur, tunc committentium voluntates, .b. sed publicatis bonis ipsorum omnibus carcerali per annum custodie ipsos decernimus [51v] mancipari. Et quamquam veritatem et rerum naturam intuentibus videri possit hoc frivolum et, ut loquamur proprius, fabulosum, quod per cibos et potus ad amores vel odia mentes hominum moveantur, nisi quatenus recipientis lesa suspicio hoc inducit, ipsorum tamen presumptionem temerariam, qui saltim nocere desiderant, etsi nocere non possunt, relinquere nolumus impunitam.