II. 31
Linke Glosse

-a¶ nota leges paribiles a iudiciis penitus esse sublatas.


-b¶ scilicet de raptu virginum vel iudi. l. ii. G[uisandus de Rubo].


Haupttext
De legibus paribilibus et pugnis sublatis.

Leges, que a quibusdam simplicibus sunt dicte paribiles, qui nec rerum naturam respiciunt nec veritatem attendunt, nos, qui veram legum sapientiam prosequimur et aspernamur errores, a nostris iudiciis separamus presenti nostri nominis sanctione in perpetuum inhibentes -a omnibus regni -b nostri iudicibus, ut nullus ipsas leges paribiles, que absconse a veritate deberent potius nuncupari, aliquibus fidelibus nostris indicat, sed communibus probationibus sint contenti tam antiquis legibus quam nostris constitutionibus introductis. Eorum etenim sensum non tam corrigendum duximus quam delendum, qui naturalem candentis ferri calorem tepescere, immo, quod est stultius, frigescere nulla iusta causa superveniente confidunt aut qui reum criminis constitutum ob conscientiam lesam tantum asserunt ab aque frigide elemento non recipi, quem submergi potius aeris competentis retentio non permittit.

Rechte Glosse
Textkritischer Apparat
Allegationen
Quellenverweise

Keine Titel-Referenzen gefunden.