II.1.3 [II. 3]
Linke Glosse

-oo¶ Item in evidenti est ratio, quia foriudicatum occidere liceat, non ba(n)nitum: foriudicatus enim pro dapnato habetur, nec datur ei super principali causa criminis licentia defendendi, ut hic dicitur. Bannitus vero cum nec dapnatus sit, nec pro dapnato habitus , non posset ei penam inponi, maxime capitalem, ut C. de penis l. qui sententiam. G[uisandus de Rubo]


-b¶ qui enim occiderit potest multo magis contumelia poterit iure afficere, ut ff. ad l. iul. s. de adult. l. nec § ius. G[uisandus de Rubo]


-c¶ fidam custodiam exigi in eo qui remlocitur puniendus.


Haupttext

Penam .a. eorum, qui in contumacia perseverant, dignis stipendiis persequi disponentes statuimus: Si quis infra annum a die banni editi numerandum coram magistro iustitiario vel iustitiario, qui eum bannierat, minime comparuerit vel etiam coram successore .b. eiusdem, bonis suis, ut predictum est, infiscatis post ipsius anni decursum per bannitorem eundem, qui ipsum bannierat, foriudicari debebit, nulla omnino ei licentia postea remanente se super principali causa criminis defendendi .c. , sed proinde habeatur, ac si confessus .d. de crimine, de quo accusatus fuerat, esset per diffinitivam sententiam condempnatus .e. . Sic foriudicatus habebitur, prout in aliquibus imperii nostri partibus nuncupatur, quasi foris omnem aditum iudicii constitutus. In tantum sibi iudicii limina precludantur, quod se contumacem fuisse negare non possit, qui nec per se tempore tanto comparuit nec per alium .f. pretendentem legitimam causam sue absentie et probantem .g. extitit excusatus. Nulla sibi appellationis seu supplicationis remedia foriudicatus superesse cognoscat; quoad omnia fere pro mortuo habeatur; hostis publicus reputetur sic, ut ab omnibus offendatur impune adeo, quod, si ipsum occiderit aliquis, nullam proinde calumpniam .h. vereatur, sed premium a gratia nostre maiestatis expectet, videlicet ut, si occiderit .i. aut ceperit .k. [27v] comitem bannitum vel foriudicatum -a -oo , si quidem ipse bannitus fuerit, aut foriudicatus, qui foriudicatum predictis modis offenderit aut detexerit latitantem, bannitionis vel foriudicationis penam, quam incurrerat, in premium sue fidei et probitatis evitet. Secus autem, si iam foriudicatus bannitum tantum ceperit, quo casu, quia bannitum tantum, qui minori vinculo tenebatur, offenderit, maiorem penam, foriudicationis sententiam scilicet, non evitet. Sed in casu presenti pro comite, quem ceperit aliquis, qui foriudicatus vel bannitus non fuerit, centum augustales, pro barone quinquaginta, pro milite simplici vigintiquinque, pro burgensi duodecim, pro rustico sex, prout quilibet predictorum bannitus aut foriudicatus fuerit, de liberalitate nostri culminis consequetur, offensionis vel occisionis, ut dictum est, etiam capienti licentia non negata. De licentia namque legis offenditur, qui subterfugiendo iudicium legis precepta contempsit. Quod si forte motus clementia, qui foriudicatum ceperit, offendere vel occidere noluerit eundem, sed ipsius mortem iudicio, cuius penam fugiendo promeruit, reservare, iustitiario, qui ipsum bannierat et foriudicaverat, assignet -b eundem. Ad hoc quod si alii iustitiario vel etiam magistro iustitiario assignatus fuerit vel ipse magister iustitiarius aut iustitiarius eum ceperit, remittatur ad eum iustitiarium sub fida custodia -c puniendus, qui in ipsum bannitionis et foriudicationis sententiam promulgavit. Foriudicari autem bannitus debebit per iustitiarium, qui bannitionis in ipsum penam edixit, vel si ad ipsum iustitiarium ex locorum forte distantia non possit facilis haberi recursus, auctoritatem istam nostre preeminentie reservamus, ut a nobis vel ab eo, cui vices nostras propter absentiam forte nostram gerendas commiserimus, foriudicationis possit sententia .a. impetrari .b. , ut tamen ad ordinarium, ut est dictum, recursus primitus habeatur, simili pena bannitionis aut foriudicationis in receptatores .c. aut occultatores eorum, qui tales occultasse dicuntur, procul dubio imminente, si reos huiusmodi exhibere non curaverint requisiti .d. . Quod si universitas aliqua hoc fecerit, nostro iudicio reservetur, ut ex qualitatibus personarum et locorum ipsorum in universitatem ipsam iustitia previa procedatur.

Rechte Glosse

.c.¶ nota: reo criminis constituto banito primo et post anni decursum foriudicato non permitti licentiam se super principalis causa criminis defendi. G[uisandus de Rubo]


.d.¶ nota: foriudicatum non confessum de crimine tamquam confessum dapnari et sine sententia. G[uisandus de Rubo]


.e.¶ nota: in confitentem fore partes tantum iudicis ad dapnandum, ut hic et ad l. acquil. l. proin. § si occisus in fi.


.c.¶ nota: simili et pari pena receptatores aut occultatores bannitorum aut foriudicatorum.