Linke Glosse
-a¶ Venditionem vero rerum feudalium solus imperator promittit, ut i(nfra) Kein Infol. proxima.
Haupttext
Contumacem .c. civiliter et personali actione conventum ex nova constitutione nostra pro qualibet contumacia unius augustalis pena multatum antiqui iuris regulis inherentes ante litem contestatam missionem in bonis pro mensura debiti declarati, quod ab ipso exigitur, pati censemus. Si tamen hereditariarum rerum et feuda [f. 25r] lium possessor extiterit, in possessionem hereditariarum rerum primitus, deinde feudalium -a actorem mittendum esse censemus .
Rechte Glosse
.c.¶ Dic ut s(upra) l. proxima et hoc quando aliquis est contumax ante litem, in quo casu fit missio tantum, post litem vero serva sequentem legem.