III. 5,1//V2: 3.4.1
Linke Glosse

-a.¶ nec etiam in ultima voluntate, ut l. sequenti. Nam cum prohibetur alienatio, prohibetur et testamenti factio, ut C. de secun. nup. l. si quis prioris, et ff. de le. ii peto § fratre. Andre[as de Barulo]


-b.¶ Sed nunquid emptor recuperat pretium? Respondeo non, ut C. de agr. et cens. l. quemadmodum et de sac. ec. aut. qui res. Andreas[de Barulo]


-c¶ secus puto, si pro eis acrescendis vel non minuendis transactio vel pactum fiat, ut C. de prediis min. l. non solum, et ut no. ff. de transact. l. nulli, secundum Azo. Vgl. die sehr alte Glosse mit Sigle des Azo .+ z.B. in BAV vat. lat. 1408, fol. 30ra G[uisandus de Rubo]


-d¶ hoc verbum solum contrarium quod potest assignari i(nfra) de prescrip. l. consuetudinem, hic enim et s. e. l. i. prohibetur alienatio, ergo per consequentiam debet usucapio et prescriptio prohiberi, ut ff. de ver. sig. l. alienationis verbum, quod dic, ut in sum(m)a si adversus usuc(ap)., et in quibus casibus prohibetur alienatio? Hic et s. e. l. i scilicet, ubi feuda minuuntur in eisdem, prohibetur et prescriptio, in Kein Info l. per/pro contra signata, sicut enim dicit ibi, ex quibus prescriptis nullum potest reipublice preiudicium generari. gui. Gui[sandus de Rubo]


-e¶ hoc intelligo, quando tenet feudum in capite a principe, sed quod si tenetur ab alio barone, vel comite? Credo quod sufficiat consensus baronis, vel comitis, nec sit expetendus consensus per saltum, sicut nec appellatio, ar(gumentum) ad idem, ff. de lib. arg. si quis a li. § si quis a liberti liberto, et Kein Infoff. pro socio l. evt.: ## et expressum est in usibus feudorum in constitutione imperiali, que licet antiquior potest legem istam determinare, sicut notatur in aut. afferatur And[reas de Barulo]


-f¶ quidam intelligunt de confirmatione, idest de consensu principis habito in ipsa alienatione, asserentes alienationem feudorum illicitam non posse confirmari, cum confirmatio nil iuris inducas. Et ubi non valet, quod petitur confirmari, nil operatur confirmatio, ut extra de fide i(n)st(rumen). c. inter dilectos cum similibus, quod non credo verum. Nam ubi aliquid non tenet propter defectum consensus interveniente, postea ratih(ab)itione illius, qui a principe debuit consentire, confirmatur, et valet quod a principio non tenuit, quasi sublato impedimento, quod inerat, ut ff. de iudic. l. licet, et co(mmunia) pre. l. fi. cum similibus, et hoc quando ratihabito preiudicat ratificanti: secus si alii pararet preiudicium, ut Kein Infoff. de divor. pre. l. obligari in fi(ne) cum sim., et ita hic cum solus consensus a principio deerat eo impedimento sublato et secuta ratihabitione principis, que tenet in ipsius preiudicium, confirmatur alienatio feudi, que a principio non tenuit, nam non refert sequatur voluntatis an precedat, ut ff. de aqua. plu. ar. l. in concedendo, et l. s. et s. in fi., non ob. preall. decreto cum similibus, quia ibi non solum consensus deerat confirmare volens, sed ratificatio interveniebat in preiudicium alterius, qui erat dominus rei, et rescripta principis sunt concedenda sine aliorum iniuria, ut dicunt iura nota, et ad hec quod dixi, accedunt, que no. C. de iure fisci l. ii. Andr[eas de Barulo]


-g¶ Idest sine restitutionis auxilio: cum contractus sit nullus ipso iure, ut ff. de min(oribus) l. in cause ii vel iure pro., idest iure proprietatis, licet enim contractus non teneat, tamen possessio est translata, quam non licet invadere sua auctoritate, sed per iudicem reposcere, quod dic, ut notatur in iure lo(n). de prohi. ali. mino. l. ii. secundum Karolum*; G. licet tamen invenitur istud verbum 'iure pro', expositum idest propria auctoritate Kein InfoC. ut ne priva. t. l. ii. in fin. et Kein InfoC. ut nemi. lic. sine iud. iu. l. i, sed dominus Franchiscus exponit 'iure pro.', idest speciali et non auctoritate propria, sed ordine iudiciario sic enim ipse [fol. 39vb] F. exponebat C. hoc verbum ,iure proprio', id est speciali C. de mili. test. l. et militibus et sic est intelligendum secundum F. et G. quod princeps sit absolutus lege, tamen iure privato vivere debet, ut C. de leg. et co. l. digna voxest cum suis similibus.


-h¶ Sed in libro feudorum qui alienat feudum sine voluntate domini amictit feudum: ut in ti. quibus mo. feu. ami. § ii et § iii> no. extra de fu. c. ult., et in Kein Infoconsti. imperiali § callidis.


-i¶ nota: super feudis et rebus feudalibus non posse in arbitriis compromitti contra iura esse, Kein Infobeachte den höher aggregierten Titel gg.über der Rubrik in V2s. de fide. et auc. insti. l. cum nova circa. Sed non est contraria sed diversa, ibi de rebus in quibus potest in arbitros conpromitti, hic vero de rebus, de quibus non potest, et est speciale.


-k¶ huius ratio assignatur hoc. licet ideo super feudis, et re feudali compromicti non potest, quia eorum cognitio certis personis est delata, quod dic ut Kein Infoin summa fisa de arbi. § potest autem esse ar. secundum Azonem


-lGlossenindex am Rand fehlt¶ Ut s. Kein Infode offic. ma. iust. l. ii. circa finem et l. magne.


-m¶ Dum tamen non sint baronia vel feudum, que sint scripta in quaternionibus doane baronum, de quibus quod faciendum sit dic ut infra de suc(ces). in feu. l. ii. G[uisandus de Rubo]


Haupttext
4 De prohibita alienatione feudorum et rerum feudalium. Rubrica de rebus feudalibus et feudi non alienandis

Constitutionem dive memorie regis Rogerii, avi nostri, super prohibita diminutione feudorum et rerum feudalium ampliantes decernimus omnes alienationes seu quoscumque contractus -a. super feudis et rebus feudalibus minuendis -b. -c -d aut commutandis nullam omnino firmitatem habere, nisi de speciali celsitudinis nostre licentia -e confirmentur -f. Transactiones etiam, si que super eis sine mandato nostro facte fuerint, iusiurandum interpositum seu etiam stipulationem penalem nullius decernimus esse momenti, eisdemque alienantibus et contrahentibus concedimus potestatem iure -g proprio predicta omnia revocare -h. Arbitria etiam ex compromisso super predictis facta nulla censemus -i, cum de eis -k constitutione -l nostra certis personis, magistro iustitiario et iustitiariis, tantum cognitio sit delata. Excadentias autem baronibus et militibus locare permittimus -m, dummodo sub eo annuo redditu et servitio locentur, sub quo ab antiquolocari consueverunt, ita quod in nullo debitum servitium vel redditus minuatur.  

Rechte Glosse