Linke Glosse
Haupttext
Ad officium baiulorum .a. precipue volumus pertinere contemptas assisiarum penas super ponderibus et mensuris a venditoribus rerum et a locatoribus operarum exigere ac irremissibiliter extorquere, quas si in toto vel in parte dimiserint, de bonis suis procul dubio fisco nostro persolvent. Habebunt autem apud se baiuli supradicti mensuras, pondera et assisias scriptas per se ipsos et iudices suos mense quolibet cum summa diligentia perquirendas, ne diu crassari valeant per ipsorum negligentiam transgressores. Penas bannorum etiam ab eisdem de consilio iudicum et aliorum nostrorum loci fidelium non ultra unciam ponendorum exigant et sine remissione recipere non obmittant. De quorum bannorum numero fore censemus penas per ipsos partibus coram se litigantibus indicendas, que forsan irreverenter ad ipsos vel invicem insolenter in iudicio litigabunt; que tamen pene quantitatem unius augustalis per vices singulas non excedant.
Rechte Glosse
.a.¶ Ad officium baiuli pertinet exigere penas a transgressoribus assisie et nota quas penas possunt inponere.