Linke Glosse
-b¶ Nota: Meretrices ab aliquo cognoscendas non esse sue satis facere voluntati. Secus autem est, si de voluntate eas cognoscat quo ca(s)u non videbatur vis illata, sicut dicitur de eo qui, involentem iniuriam fecit quod nullam facere iniuriam videatur ut ff. de iniur. l.i. usque adeo. .
-c¶ Nota: Clamorem constare debet emissam fuisse.
Haupttext
Omnes [f. 6r] nostri regiminis -a sceptro subiectos decet maiestatis nostre gratia gubernari et alterum ab altero, tam mares quam feminas, nec a maioribus vel equalibus vel minoribus defendendo pacis gloria confoveri nec pati aliquo modo vim inferri. Miserabiles itaque mulieres, que turpi questu prostitute cernuntur, nostro gaudeant beneficio gratulantes, ut nullus eas compellat -b invitas sue satisfacere voluntati, contra hoc generale edictum satagentibus confessis atque convictis ultimo supplicio puniendis, habito tamen considerationis ordine, quod, si in locis habitabilibus vis fuerit illata, clamor -c oppresse truculenter emissus, quam citius poterit, elucescat. Alioquin non videbitur -d vis illata, si mora fuerit octo dierum spatio -e subsecuta, nisi forsan hiis diebus invita probabitur fuisse detenta.